Juges (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


IUDICES (NV)




Capitulum 1

1 1 Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes: " Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? ". 2 Dixitque Dominus: " Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius ". 3 Et ait Iudas Simeoni fratri suo: " Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua ". Et abiit cum eo Simeon. 4 Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum. 5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. 6 Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, caesis pollicibus manuum eius ac pedum. 7 Dixitque Adonibezec: " Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus ". Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. 8 Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem.
9
Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. 10 Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. 11 Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 12 Dixitque Chaleb: " Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem ". 13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. 14 Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: " Quid habes? ". 15 At illa respondit: " Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis ". Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. 16 Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis. 17 Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). 18 Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis. 19 Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. 20 Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac.
21
Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non expulerunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in praesentem diem. 22 Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis. 23 Nam, cum explorarent urbem, quae prius Luza vocabatur, 24 viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: " Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam ". 25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. 26 Qui dimissus abiit in terram Hetthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem. 27 Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. 28 Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. 29 Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. 30 Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius.
31
Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; 32 habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non expulit eum.
33
Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii.
34
Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. 35 Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. 36 Fuit autem terminus Amorraei ab ascensu Acrabbim ad Petram et superiora loca.


Capitulum 2

2 1 Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: " Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, 2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? 3 Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam ". 4 Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. 5 Et vocatum est nomen loci illius Bochim (id est locus Flentium); immolaveruntque ibi hostias Domino.
6
Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. 7 Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. 8 Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum; 9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas. 10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel.
11
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim 12 ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum 13 dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
14
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; 15 sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt.
16
Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus; 17 sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria. 18 Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum. 19 Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam ambulare consueverant.
20
Iratusque est furor Domini in Israel et ait: " Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, 21 et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus est; 22 ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non ". 23 Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit nec tradidit in manibus Iosue.


Capitulum 3

3 1 Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum, 2 ut discerent certare cum hostibus generationes filiorum Israel, quae non habebant consuetudinem proeliandi: 3 quinque satrapae Philisthinorum omnisque Chananaeus et Sidonius atque Hevaeus, qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath. 4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. 5 Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei 6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum.
7
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth.
8
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. 9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem. 10 Fuitque in eo spiritus Domini, et iudicavit Israelem egressusque est ad pugnam; et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Mesopotamiae, et praevaluit adversus eum. 11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
12
Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini. 13 Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum. 14 Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. 15 Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. 16 Fecitque Aod sibi gladium ancipitem longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter vestem in dextro femore 17 obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. 18 Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa portaverant; 19 et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: " Verbum secretum habeo ad te, o rex ". Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant. 20 Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: " Verbum Dei habeo ad te ". Qui statim surrexit de throno. 21 Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius 22 tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita, ut percusserat, reliquit in corpore; statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. 23 Aod autem egressus in atrium clausit ostium cenaculi post se et obfirmavit sera. 24 Egresso illo, servi regis venerunt et, cum viderent clausas fores cenaculi, dixerunt: " Certe purgat alvum in aestivo cubiculo ". 25 Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum. 26 Aod autem, dum illi cunctarentur, effugerat et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat, venitque in Seira. 27 Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. 28 Qui dixit ad eos: " Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras ". Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam, 29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. 30 Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis.
31
Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel.


Capitulum 4

4 1 Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, 2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. 3 Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
4
Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore. 5 Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. 6 Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: " Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. 7 Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua ". 8 Dixitque ad eam Barac: " Si venis mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam ". 9 Quae dixit ad eum: " Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram ". Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes.
10
Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo. 11 Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim iuxta Cedes. 12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor, 13 et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison. 14 Dixitque Debora ad Barac: " Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus ". Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo. 15 Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret, 16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
17
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. 18 Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: " Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas ". Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno, 19 dixit ad eam: " Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio ". Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum. 20 Dixitque Sisara ad eam: " Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: "Numquid hic est aliquis?", respondebis: "Nullus est" ". 21 Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est. 22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: " Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris ". Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. 23 Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel, 24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum.


Capitulum 5

5 1 Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes:
2
" Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino!
3
Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel!
4
Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis;
5
montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel.
6
In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.
7
Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres, Debora, surgeres mater in Israel.
8
Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel.
9
Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino!
10
Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini.
11
Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas.
12
Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem!
13
Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus.
14
Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti.
15
Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis.
16
Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis.
17
Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur.
18
Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis.
19
Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere!
20
De caelo dimicaverunt stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.
21
Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter.
22
Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu praecipiti fortium suorum.
23
Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus.
24
Benedicta prae mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei, prae mulieribus tabernaculi benedicatur!
25
Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum.
26
Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans.
27
Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat; inter pedes eius ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat exanimis.
28
Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: "Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?".
29
Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei, et ipsa sibi repetit verba illius:
30
"Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas discolores collo meo in praedam".
31
Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet ". 32 Quievitque terra per quadraginta annos.


Capitulum 6

6 1 Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. 2 Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca. 3 Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. 6 Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.
7
Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. 8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi vos de domo servitutis 9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum, qui affligebant vos, eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum. 10 Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam ".
11
Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, 12 apparuit ei angelus Domini et ait: " Dominus tecum, vir fortis! ". 13 Dixitque ei Gedeon: " Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: "De Aegypto eduxit nos Dominus"? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian ". 14 Respexitque ad eum Dominus et ait: " Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te ". 15 Qui respondens ait: " Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei ". 16 Dixitque ei Dominus: " Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum ". 17 Et ille: " Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquaris ad me; 18 ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et offerens tibi ". Qui respondit: " Ego praestolabor adventum tuum ". 19 Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum et de farinae ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei. 20 Cui dixit angelus Dei: " Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde ". Cumque fecisset ita, 21 extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius. 22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: "Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem! ". 23 Dixitque ei Dominus: " Pax tecum, ne timeas, non morieris! ". 24 Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud: " Dominus pax "; usque in praesentem diem adhuc est in Ephra filiorum Abiezer.
25
Nocte illa dixit Dominus ad eum: " Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide; 26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius secundum ordinem; tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super struem lignorum pali, quem succideris ". 27 Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit. 28 Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. 29 Dixeruntque ad invicem: " Quis hoc fecit? ". Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: " Gedeon filius Ioas fecit haec omnia ". 30 Et dixerunt ad Ioas: " Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram Baal et succidit palum ". 31 Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: " Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius ". 32 Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo quod dicebatur: " Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius ".
33
Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel. 34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens bucina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur. 35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. 36 Dixitque Gedeon ad Deum: " Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, 37 ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel ". 38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit. 39 Dixitque rursus ad Deum: " Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens ". 40 Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.


Capitulum 7

7 1 Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrametati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh. 2 Dixitque Dominus ad Gedeon: " Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: "Meis viribus liberatus sum". 3 Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: "Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe" ". Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt.
4
Dixitque Dominus ad Gedeon: " Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur ". 5 Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: " Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt ". 6 Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. 7 Et ait Dominus ad Gedeon: " In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum ". 8 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle.
9
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: " Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua. 10 Sin autem ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. 11 Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes ". Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. 12 Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris. 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: " Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit ". 14 Respondit is, cui loquebatur: "Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius ". 15 Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: " Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian ".
16
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in medio lagoenarum 17 et dixit ad eos: " Quod me facere videritis, hoc facite; ingrediar extremam partem castrorum, et, quod fecero, sectamini. 18 Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: "Domino et Gedeoni!" ". 19 Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et coeperunt bucinis clangere et conterere lagoenas. 20 Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: " Gladius Domino et Gedeoni! ", 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt. 22 Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath.
23
Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: " Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem ". Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. 25 Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis.


Capitulum 8

8 1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: " Quid est hoc quod nobis facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? ", iurgantes fortiter et prope vim inferentes. 2 Quibus ille respondit: " Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer? 3 In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis? ". Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
4
Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi vix poterant. 5 Dixitque ad viros Succoth: "Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian ". 6 Responderunt principes Succoth: " Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes? ". 7 Quibus ille ait: " Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis ". 8 Et inde conscendens venit in Phanuel locutusque est ad viros eius loci similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Succoth. 9 Dixit itaque et eis: "Cum reversus fuero in pace, destruam turrim hanc". 10 Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti milibus bellatorum educentium gladium. 11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. 12 Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum.
13
Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum Hares, 14 apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros. 15 Venitque ad viros Succoth et dixit eis: "En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: "Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes?" ". 16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos; et trituravit cum eis viros Succoth. 17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
18
Dixitque ad Zebee et Salmana: " Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? ". Qui responderunt: " Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis ". 19 Quibus ille ait: " Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem! ". 20 Dixitque Iether primogenito suo: " Surge et interfice eos! ". Qui non eduxit gladium; timebat enim, quia adhuc puer erat. 21 Dixeruntque Zebee et Salmana: " Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis ". Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant.
22
Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: " Dominare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian ". 23 Quibus ille ait: " Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus ". 24 Dixitque ad eos: " Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua ". Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant. 25 Qui responderunt: " Libentissime dabimus ". Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo unusquisque anulum de praeda sua. 26 Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum. 27 Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam. 28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat.
29
Abiit itaque Ierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua; 30 habuitque Gedeon septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius, eo quod multas haberet uxores. 31 Concubina quoque illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium, cui ipse nomen imposuit Abimelech. 32 Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer. 33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. 34 Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum, 35 nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta omnia bona, quae fecerat Israeli.



Juges (NV) 1