Juges (NV) 9
9 1 Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris suae dicens: 2 " Loquimini ad omnes viros Sichem: "Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum" ". 3 Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: " Frater noster est ". 4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. 5 Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat. 6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universae domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quae stabat in Sichem.
7 Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: " Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: "Impera nobis". 9 Quae respondit: "Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?". 10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: "Veni et super nos regnum accipe". 11 Quae respondit eis: "Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?". 12 Locuta quoque sunt ligna ad vitem: "Veni et impera nobis". 13 Quae respondit: "Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?". 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: "Veni et impera super nos". 15 Quae respondit eis: "Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!". 16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius, 17 qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, 18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit; 19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis. 20 Sin autem perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et devoret Abimelech! ". 21 Quae cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui.
22 Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis. 23 Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum, 24 ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant. 25 Posueruntque insidias adversus eum in montium summitate et exercebant latrocinia agentes praedas de omnibus praetereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech. 26 Venit autem Gaal filius Ebed cum fratribus suis et transivit in Sichimam, et confisi sunt habitatores Sichem in eo. 27 Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, 28 clamante Gaal filio Ebed: " Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei? Numquid non est filius Ierobbaal et Zebul praefectus eius? Servite viris Hemmor patris Sichem! Cur serviemus ei? 29 Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech et dicerem ei: Congrega exercitus multitudinem et veni ". 30 Zebul princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde 31 et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: " Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem. 32 Surge itaque nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro. 33 Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris ". 34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis. 35 Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu portae civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco. 36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: " Ecce de montibus multitudo descendit ". Cui ille respondit: " Umbras montium vides quasi homines ". 37 Rursumque Gaal ait: " Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum ". 38 Cui dixit Zebul: " Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: "Quis est Abimelech, ut serviamus ei?". Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum ". 39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech. 40 Qui persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis. 41 Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari. 42 Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, 43 tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit et percussit eos. 44 Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt. 45 Porro Abimelech omni illo die oppugnabat urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. 46 Quod cum audissent, qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei Foederis). 47 Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum pariter conglobatos, 48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et, arrepta securi, praecidit arboris ramum impositumque ferens umero dixit ad socios: " Quod me viditis facere, cito facite ". 49 Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quos circumdantes cryptae succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres, habitatores turris Sichem.
50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod obsidebat et cepit. 51 Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. 52 Accedensque Abimelech iuxta turrim pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur. 53 Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius. 54 Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: " Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim ". Qui transfodit eum. 55 Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. 56 Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. 57 Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal.
10 1 Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola filius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. 2 Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir.
3 Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos 4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad. 5 Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon.
6 Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. 7 Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. 8 Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; 9 in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis.
10 Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: " Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim ". 11 Quibus locutus est Dominus: " Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim, 12 Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? 13 Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem. 14 Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae! ". 15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum: "Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos ". 16 Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel. 17 Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. 18 Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: " Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ".
11 1 Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad. 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: " Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es ". 3 Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo.
4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. 5 Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de terra Tob. 6 Dixeruntque ad eum: " Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon ". 7 Quibus ille respondit: " Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me necessitate compulsi ". 8 Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: " Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad ". 9 Iephte quoque dixit eis: " Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester ". 10 Qui responderunt ei: " Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus ". 11 Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
12 Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: " Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam? ". 13 Quibus ille respondit: " Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam ". 14 Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon: 15 " Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon. 16 Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; 17 misitque nuntios ad regem Edom dicens: "Dimitte, ut transeam per terram tuam". Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades 18 et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab. 19 Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: "Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum". 20 Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat. 21 Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, 22 universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem. 23 Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius? 24 Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem. 25 Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum? 26 Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon ".
28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat.
29 Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon. 30 Votum autem vovit Domino dicens: " Si tradideris filios Ammon in manus meas, 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino ". 32 Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius. 33 Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
34 Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. 35 Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: " Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero ". 36 Cui illa respondit: " Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon ".
37 Dixitque ad patrem: " Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis ". 38 Cui ille respondit: " Vade! ". Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. 39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, 40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor.
12 1 Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: " Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te ". 2 Quibus ille respondit: " Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis. 3 Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium? ". 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: " Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse ". 5 Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: " Obsecro, ut me transire permittatis ", dicebant ei Galaaditae: " Numquid Ephrathaeus es? ". Quo dicente: " Non sum ", 6 interrogabant eum: " Dic ergo: Scibboleth " (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: " Sibboleth ", illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. 7 Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.
8 Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem. 9 Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; 10 mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.
11 Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis; 12 mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.
13 Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites. 14 Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; 15 mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.
13 1 Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
2 Erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem. 3 Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: " Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. 4 Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, 5 quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum ".
6 Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: " Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit. 7 Et dixit mihi: "Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae" ".
8 Oravit itaque Manue Dominum et ait: " Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est ". 9 Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. 10 Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: " Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me ". 11 Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: " Tu es, qui locutus es mulieri? ". Et ille respondit: " Ego sum ". 12 Cui Manue: " Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid circa puerum observare et facere debemus? ". 13 Dixitque angelus Domini ad Manue: " Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se; 14 et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat ".
15 Dixitque Manue ad angelum Domini: " Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris ". 16 Cui respondit angelus Domini: " Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino ". Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. 17 Dixitque ad eum: " Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? ". 18 Cui ille respondit: " Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? ". 19 Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur. 20 Cumque ascenderet flamma de altari in caelum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram; 21 et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini 22 et dixit ad uxorem suam: " Morte moriemur, quia vidimus Deum ". 23 Cui respondit mulier: " Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset ".
24 Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. 25 Coepitque spiritus Domini impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol.
14 1 Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim 2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens: " Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem ". 3 Cui dixerunt pater et mater sua: " Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt? ". Dixitque Samson ad patrem suum: " Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis ". 4 Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli.
5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei. 6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. 7 Descenditque et locutus est mulieri, quae placuerat oculis eius.
8 Et post aliquot dies revertens, ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis; et ecce examen apum in corpore leonis erat ac favus mellis. 9 Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
10 Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant. 11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta, qui essent cum eo.
12 Quibus locutus est Samson: " Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias; 13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri vestes mutatorias ". Qui responderunt ei: " Propone problema, ut audiamus ".
14 Dixitque eis: " De comedente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo ". Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
15 Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: " Blandire viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis? ". 16 Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: " Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere ". At ille respondit: " Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero? ". 17 Septem igitur diebus convivii flebat apud eum; tandemque die septimo, cum ei molesta esset, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis, 18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: " Quid dulcius melle, et quid leone fortius? ". Qui ait ad eos: " Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam ". 19 Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui. 20 Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius, qui erat pronubus.
15 1 Post aliquantum autem temporis, cum dies triticeae mes sis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius 2 dicens: " Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo; sed habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor ". 3 Dixitque eis Samson: " Hac vice non erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala ". 4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum; 5 facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
6 Dixeruntque Philisthim: " Quis fecit hanc rem? ". Quibus dictum est: " Samson gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri tradidit, haec operatus est ". Ascenderuntque Philisthim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius. 7 Quibus ait Samson: " Si talia facitis, utique ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam ". 8 Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam.
9 Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus. 10 Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: " Cur ascendistis adversum nos? ". Qui responderunt: " Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae in nos operatus est ". 11 Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: " Nescis quod Philisthim imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti? ". Quibus ille ait: " Sicut fecerunt mihi, feci eis ". 12 " Ligare, inquiunt, te venimus et tradere in manus Philisthinorum ". " Iurate, respondit, mihi quod non me occidatis ". 13 Dixerunt: " Non te occidemus, sed vinctum trademus ". Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam. 14 Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata sunt et soluta. 15 Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in ea mille viros
16 et ait: " In maxilla asini acervum feci ex eis! In mandibula asini percussi mille viros! ".
17 Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae).
18 Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: " Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum ". 19 Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem. 20 Iudicavitque Israel in diebus Philisthim viginti annis.
16 1 Abiit Samson in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam. 2 Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson, circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem nocte quieverunt praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent. 3 Dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et evellit eas cum sera, impositasque umeris portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
4 Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec et vocabatur Dalila. 5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt: " Decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus et vinctum humiliare; quod si feceris, dabimus tibi singuli mille centum argenteos ".
6 Locuta est ergo Dalila ad Samson: " Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit, quo ligatus humilieris ". 7 Cui respondit Samson: " Si septem nerviceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, deficiam eroque ut ceteri homines ". 8 Attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat; quibus vinxit eum, 9 latentibus apud se insidiis in cubiculo. Clamavitque ad eum: " Philisthim super te, Samson! ". Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum, cum odorem ignis acceperit; et non est cognitum in quo esset fortitudo eius.
10 Dixitque ad eum Dalila: " Ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas ". 11 Cui ille respondit: " Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis ". 12 Quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit: " Philisthim super te, Samson! ", in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula brachiorum quasi fila telarum.
13 Dixitque Dalila rursum ad eum: " Usquequo decipis me et falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas ". Cui respondit Samson: " Si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris, deficiam eroque ut ceteri homines ". 14 Quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos capitis eius cum licio plexisset et paxillo fixisset, dixit ad eum: " Philisthim super te, Samson! ". Qui consurgens de somno extraxit paxillum cum navicula et licio.
15 Dixitque ad eum Dalila: " Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo ". 16 Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. 17 Tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: " Novacula numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam eroque ut ceteri homines ".
18 Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: " Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum ". Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. 19 At illa dormire eum fecit super genua sua vocavitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit. 20 Dixitque: " Philisthim super te, Samson! ". Qui de somno consurgens dixit in animo suo: " Egrediar, sicut ante feci, et me excutiam ", nesciens quod Dominus recessisset ab eo. 21 Quem cum apprehendissent Philisthim, statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum duabus catenis aeneis et clausum in carcere molere fecerunt.
22 Iamque capilli eius renasci coeperant, postquam rasi sunt. 23 Principes autem Philisthinorum convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: " Tradidit deus noster in manus nostras inimicum nostrum Samson ". 24 Quem etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat: " Tradidit deus noster in manus nostras adversarium nostrum, qui vastavit terram nostram et occidit plurimos nostrum ". 25 Cum enim iam hilariores essent, postulaverunt, ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos; feceruntque eum stare inter duas columnas. 26 Qui dixit puero tenenti manum suam: " Dimitte me, ut tangam columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum requiescam ". 27 Domus autem plena erat virorum ac mulierum; et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson.
28 At ille invocavit Dominum dicens: " Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitudinem pristinam, Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno duorum luminum meorum! ".
29 Et tangens ambas columnas medias, quibus innitebatur domus, obnixusque contra alteram earum dextera et contra alteram laeva 30 ait: " Moriatur anima mea cum Philisthim! ". Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem, quae ibi erat; multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. 31 Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui Manue; iudicavitque Israel viginti annis.
Juges (NV) 9