Josué (NV) 1
1 1 Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei: 2 " Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israel. 3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi. 4 A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester. 5 Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te. 6 Confortare et esto robustus; tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis. 7 Confortare tantum et esto robustus valde, ut custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in omnibus, ad quaecumque perrexeris. 8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis. 9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".
10 Praecepitque Iosue praefectis populi dicens: " Transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite: 11 Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis ". 12 Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: 13 " Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: "Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc". 14 Uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos, 15 donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum ".
16 Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: " Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus et, quocumque miseris, ibimus. 17 Sicut oboedivimus in cunctis Moysi, ita oboediemus et tibi; tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. 18 Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age ".
2 1 Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; "Ite et considerate terram urbemque Iericho ". Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. 2 Nuntiatumque est regi Iericho et dictum: " Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram ". 3 Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: " Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt ". 4 Tollensque mulier viros abscondit et ait: " Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos ". 6 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait: 9 " Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis. 10 Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorraeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. 11 Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. 12 Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum, 13 ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte ". 14 Qui responderunt ei: " Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem ". 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra; domus enim eius haerebat muro, et in muro habitabat. 16 Dixitque ad eos: " Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram. 17 Qui dixerunt ad eam: " Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos, 18 si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. 19 Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20 Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos ". 21 Et illa respondit: " Sicut locuti estis, ita fiat ". Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos. 23 Duo viri reversi sunt et descenderunt de monte et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia, quae acciderant sibi, 24 atque dixerunt: " Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius in conspectu nostro ".
3 1 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent. 2 Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium 3 et praeceperunt populo: " Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam 4 - sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam - ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam ". 5 Dixitque Iosue ad populum: " Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia ". 6 Et ait ad sacerdotes: " Tollite arcam foederis et praecedite populum ". Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.
7 Dixitque Dominus ad Iosue: " Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. 8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane". 9 Dixitque Iosue ad filios Israel: " Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri ". 10 Et rursum: " In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. 11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem. 12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus; 13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ".
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. 15 Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis - Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat - 16 steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. 17 Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.
4 1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: 2 " Sumite vobis de populo duodecim viros singulos per singulas tribus 3 et praecipite eis, ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi firmiter steterunt sacerdotum pedes, duodecim lapides; quos portabitis vobiscum et ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria ". 4 Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de tribubus singulis, 5 et ait ad eos: " Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, 6 ut sit hoc signum inter vos. Quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: "Quid sibi volunt isti lapides?", 7 respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum ". 8 Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. 9 Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem.
10 Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus secundum omnia, quae dixerat ei Moyses. Festinavitque populus et transiit. 11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini; sacerdotesque pergebant ante populum. 12 Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; 13 quadraginta fere milia expeditorum ad pugnam incedebant coram Domino in campestria Iericho. 14 In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. 15 Dixitque ad eum: 16 " Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam testimonii, ut ascendant de Iordane ". 17 Qui praecepit eis dicens: " Ascendite de Iordane ". 18 Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante super omnes ripas suas.
19 Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho.
20 Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. 21 Et dixit ad filios Israel: " Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: "Quid sibi volunt isti lapides?", 22 docebitis eos atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, 23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis, 24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit coram nobis, donec transiremus, 25 ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore ".
5 1 Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel.
2 Eo tempore ait Dominus ad Iosue: " Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel ". 3 Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle Praeputiorum.
4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via; 5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto, incircumcisus fuit. 6 Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. 7 Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. 8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9 Dixitque Dominus ad Iosue: " Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis ". Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem.
10 Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho; 11 et comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die. 12 Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo.
13 Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: " Noster es an adversariorum? ". 14 Qui respondit: " Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni ". 15 Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: " Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? ". 16 Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: " Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est ". Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.
6 1 Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi. 2 Dixitque Dominus ad Iosue: " Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. 4 Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis. 5 Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint ".
6 Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: " Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini ". 7 Ad populum quoque ait: " Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini ". 8 Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini, 9 omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes clangentes, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant. 10 Praeceperat autem Iosue populo dicens: " Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini ". 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. 12 Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13 et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus. 14 Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus. 15 Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies. 16 Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: " Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem.
17 Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. 18 Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque turbentur. 19 Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris eius ". 20 Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem. 21 Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. 22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: " Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis ". 23 Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt. 24 Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. 25 Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens: 26 "Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius ". 27 Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est.
7 1 Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel.
2 Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: " Ascendite et explorate terram ". Qui praecepta complentes exploraverunt Hai 3 et reversi dixerunt ei: " Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare omnem populum contra hostes paucissimos ". 4 Ascenderunt ergo tria fere milia pugnatorum, qui statim terga verterunt coram viris urbis Hai, 5 qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est.
6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. 7 Et dixit Iosue: " Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem! 8 Quaeso, Domine, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem? 9 Audient Chananaei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra. Et quid facies magno nomini tuo? ".
10 Dixitque Dominus ad Iosue: " Surge! Cur iaces pronus in terra? 11 Peccavit Israel et praevaricatus est pactum meum, quod mandaveram eis; tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua. 12 Nec poterunt filii Israel stare ante hostes suos eosque fugient, quia facti sunt anathema; non ero ultra vobiscum, donec conteratis anathema de medio vestri. 13 Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri. 14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros: 15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel ".
16 Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudae. 17 Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarae; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi. 18 Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae. 19 Et ait Iosue ad Achan: " Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas ". 20 Responditque Achan Iosue et dixit ei: " Vere ego peccavi Domino, Deo Israel, et sic et sic feci: 21 Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter ". 22 Misit ergo Iosue ministros, qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul; 23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum. 24 Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem - et omnis Israel cum eo - duxerunt eos ad vallem Achor, 25 ubi dixit Iosue: " Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac ". Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt. 26 Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie.
8 1 Dixit autem Dominus ad Iosue: " Ne timeas neque formides; tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius. 2 Faciesque urbi Hai et regi eius, sicut fecisti Iericho et regi illius; praedam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam ".
3 Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta milia virorum fortium misit nocte 4 praecepitque eis dicens: "Collocamini in insidiis post civitatem nec longius recedatis ab illa; et eritis omnes parati. 5 Ego autem et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem; cumque exierint contra nos sicut ante, fugiemus et terga vertemus, 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. 7 Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus, consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. 8 Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis". 9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio mansit populi. 10 Surgensque diluculo recensuit populum et ascendit cum senioribus in fronte exercitus. 11 Cumque omnes pugnatores cum eo ascendissent et appropinquassent civitati, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat. 12 Et elegit fere quinque milia viros et posuit in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis. 13 Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. 14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum laterent insidiae.
15 Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per solitudinis viam. 16 Et convocatus est totus populus, qui erat in civitate, ad persequendum eos, et persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, 17 et ne unus quidem in urbe Hai remansisset, qui non persequeretur Israel, et apertam urbem reliquissent, 18 dixit Dominus ad Iosue: "Leva acinacem, quod in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam ". 19 Cumque elevasset acinacem ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim et currentes ad civitatem ceperunt et cito succenderunt eam. 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere, praesertim cum hi, qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem, contra persequentes conversi essent. 21 Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt viros Hai. 22 Siquidem et illi, qui ceperant et succenderant civitatem, egressi sunt ex urbe in occursum eorum et hostes medios habuerunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, 23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et obtulerunt Iosue.
24 Igitur, omnibus habitatoribus Hai interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem ore gladii. 25 Erant autem, qui in eo die conciderant, a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Hai. 26 Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem, donec interficerentur omnes habitatores Hai. 27 Iumenta tantum et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Iosue. 28 Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum, desolationem usque in praesentem diem. 29 Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad vesperum; et ad solis occasum praecepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius de ligno proieceruntque in ipso introitu portae civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem.
30 Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal, 31 sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas. 32 Et scripsit ibi super lapides exemplar legis Moysi, quod ille scripserat coram filiis Israel. 33 Omnis autem populus et maiores natu praefectique ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini ad benedicendum populo Israel primum; 34 post haec legit omnia verba legis, benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quae scripta erant in legis volumine. 35 Nihil ex his, quae Moyses iusserat, omisit legere, sed universa replicavit coram omni congregatione Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
9 1 Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus 2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia.
3 At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae fecerat Iosue Iericho et Hai, 4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos, 5 calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti. 6 Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: " De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes ". Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt: 7 " Ne forte in medio nostri habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum ". 8 At illi ad Iosue: " Servi, inquiunt, tui sumus ". Quibus Iosue ait: " Quinam estis et unde venistis? ". 9 Responderunt: " De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto 10 et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth. 11 Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: "Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum". 12 En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti. 13 Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta ". 14 Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt.
15 Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere, pollicitus est quod viverent; principes quoque coetus iuraverunt eis. 16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino et inter eos habitarent. 17 Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et Cariathiarim; 18 et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes, 19 qui responderunt eis: "Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. 20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus; 21 sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque comportent ". Quibus haec loquentibus,
22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: " Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: "Procul valde habitamus a vobis", cum in medio nostri sitis? 23 Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei". 24 Qui responderunt: " Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. 25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis ". 26 Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur. 27 Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset.
10 1 Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam - sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius - et quod pacem fecissent Gabaonitae cum Israel et essent in medio eorum, 2 timuerunt valde. Urbs enim magna erat Gabaon, sicut una regalium civitatum, et maior oppido Hai, omnesque viri eius bellatores fortissimi. 3 Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens: 4 " Ascendite ad me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue et filiis Israel ". 5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam. 6 Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: " Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis ".
7 Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8 Dixitque Dominus ad Iosue: "Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit ". 9 Irruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis, 10 et conturbavit eos Dominus a facie Israel; contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda. 11 Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. 12 Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: " Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon ". 13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei. 14 Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel.
15 Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae.
16 Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. 17 Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. 18 Qui praecepit: " Volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros, qui clausos custodiant. 19 Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes et extremos quoque fugientium caedite; ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus vestras ". 20 Caesis igitur adversariis plaga maxima usque ad internecionem, ut reliquiae tantum ex eis effugere possent in civitates munitas, 21 reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. 22 Praecepitque Iosue dicens: " Aperite os speluncae et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant ". 23 Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. 24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: "Accedite et ponite pedes super colla regum istorum". Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent, 25 rursum ait ad eos: " Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis ". 26 Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque ligna; fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27 Cumque occumberet sol, praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
28 Eodem quoque die Macedam cepit Iosue et percussit eam in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius; non dimisit in ea ullas reliquias fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho. 29 Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam. 30 Quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lobna, sicut fecerant regi Iericho. 31 De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni Israel et, exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. 32 Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, qui cepit eam die altero; atque percussit in ore gladii omnemque animam, quae fuerat in ea, sicut fecerat Lobna. 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis; quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem. 34 Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit 35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea, iuxta omnia, quae fecerat Lachis. 36 Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. 37 Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea repperit, consumens gladio. 38 Inde reversus cum omni Israel in Dabir oppugnavit 39 et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40 Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. 41 Et percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque Gabaon, 42 universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. 43 Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
Josué (NV) 1