Josué (NV) 11
11 1 Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph, 2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare, 3 Chananaeum in oriente et occidente, et Amorraeum atque Hetthaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. 4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis; 5 conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. 6 Dixitque Dominus ad Iosue: "Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures ".
7 Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos. 8 Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias; 9 fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit.
10 Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. 11 Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio. 12 Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. 13 Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit. 14 Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt.
15 Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi.
16 Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius, 17 a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit. 18 Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos. 19 Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. 20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. 21 In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit. 22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23 Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis.
12 1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae. 2 Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; 3 et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga. 4 Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in Edrai, 5 et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon. 6 Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse.
7 Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, 8 tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus: 9 rex Iericho unus, rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus, 10 rex Ierusalem unus, rex Hebron unus, 11 rex Ierimoth unus, rex Lachis unus, 12 rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13 rex Dabir unus, rex Gader unus, 14 rex Horma unus, rex Arad unus, 15 rex Lobna unus, rex Odollam unus, 16 rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17 rex Thapphua unus, rex Opher unus, 18 rex Aphec unus, rex Saron unus, 19 rex Madon unus, rex Asor unus, 20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21 rex Thanach unus, rex Mageddo unus, 22 rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus, 23 rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus, 24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
13 1 Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: " Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est. 2 Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri, 3 a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei 4 meridie; et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei; 5 et terra Gibliorum et omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad introitum Emath, 6 omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi. 7 Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse ".
8 Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam: 9 ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba usque Dibon; 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon; 11 et Galaad ac terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha, 12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai - ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit. 13 Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem. 14 Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. 15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas. 16 Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba, 17 Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus: Dibon et Bamothbaal et Bethbaalmeon 18 et Iasa et Cademoth et Mephaath, 19 Cariathaim et Sabama et Serethsahar in monte convallis, 20 Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth 21 et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae. 22 Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. 23 Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum. 24 Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est 25 terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba; 26 et ab Hesebon usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar, 27 in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. 28 Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum. 29 Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem: 30 Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida; 31 et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. 32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. 33 Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi.
14 1 Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Chanaan, quod dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum Israel, 2 sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus et dimidiae tribui. 3 Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Iordanem possessionem, absque Levitis, quibus nihil dedit inter fratres suos; 4 sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua. 5 Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram.
6 Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: " Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. 7 Quadraginta annorum eram, quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. 8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum meum. 9 Iuravitque Moyses in die illo dicens: "Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum". 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem; hodie octoginta quinque annorum sum, 11 sic valens ut eo valebam tempore, quando ad explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum. 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi ". 13 Benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem; 14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iephonne Cenezaeo usque in praesentem diem, quia adimplevit, ut sequeretur Dominum, Deum Israel. 15 Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a proeliis.
15 1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae. 2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem. 3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca; 4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae. 5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis 6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben 7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel. 8 Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem - haec est Ierusalem - et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem; 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim. 10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem - id est Cheslon - et descendit in Bethsames transitque in Thamna 11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum. 12 Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron. 14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 16 Dixitque Chaleb: " Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ". 17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: " Quid habes? ", inquit. 19 At illa respondit: " Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ". Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur 22 et Cina et Dimona et Adada 23 et Cades et Asor et Iethnan, 24 Ziph et Telem et Baloth 25 et Asorhadatta et Carioth, Esron - haec est Asor - 26 Amam et Sama et Molada 27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet 28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia, 29 Baala et Iim et Esem 30 et Eltholad et Cesil et Horma 31 et Siceleg et Madmena et Sensenna 32 et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum. 33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena 34 et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim, 35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca 36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum. 37 Sanan et Hadasa et Magdalgad 38 et Delean et Maspha et Iecethel, 39 Lachis et Bascath et Eglon 40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis 41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum. 42 Lobna et Ether et Asan 43 et Iephtha et Esna et Nesib 44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum. 45 Accaron cum filiabus et villulis suis; 46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum, 47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus. 48 Et in monte: Samir et Iether et Socho 49 et Danna et Cariathsenna - haec est Dabir - 50 et Anab et Esthemo et Anim 51 et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum. 52 Arab et Duma et Esaan 53 et Ianum et Beththapphua et Apheca 54 et Ammatha et Cariatharbe - haec est Hebron - et Sior: civitates novem et villae earum. 55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta 56 et Iezrahel et Iucadam et Zanoa, 57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum. 58 Halhul, Bethsur et Gedor 59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha - haec est Bethlehem - et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum. 60 Cariathbaal - haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) - et Arebba: civitates duae et villae earum. 61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha 62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum. 63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.
16 1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel 2 et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth 3 et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno. 4 Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem; 6 egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe. 7 Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem. 8 De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, 9 urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius.
17 1 Cecidit autem sors tribui Manasse - ipse est enim primogenitus Ioseph, Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan. 2 Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas: filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas. 3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa. 4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: " Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum ". Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. 5 Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem. 6 Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant.
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae. 8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim. 9 Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, 10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente. 11 Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. 12 Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. 13 Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos.
14 Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: " Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus? ". 15 Ad quos Iosue ait: " Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim ". 16 Cui responderunt filii Ioseph: " Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel ". 17 Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: "Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, 18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis ".
18 1 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixerunt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta.
2 Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. 3 Ad quos Iosue ait: " Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis? 4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint. 5 Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone. 6 Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem, 7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini ". 8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: "Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem ". 9 Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo. 10 Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum.
11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph. 12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven; 13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem - ipsa est Bethel - descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris, 14 et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. 15 In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa 16 descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel 17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben 18 et pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in Arabam. 19 Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga. 20 Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu secundum familias suas. 21 Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis 22 et Betharaba et Semaraim et Bethel 23 et Avim et Phara et Ophra, 24 Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae earum. 25 Gabaon et Rama et Beroth 26 et Maspha et Cephira et Mosa 27 et Recem, Iaraphel et Tharala 28 et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
19 1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognatio nes suas; fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iudae. Bersabee et Sama et Molada 3 et Asarsual et Bala et Esem 4 et Eltholad et Bethul et Horma 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Asarsusa 6 et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim et villae earum. 7 Ain et Remmon et Ethar et Asan: civitates quattuor et villae earum. 8 Omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalathbeer, Ramathnageb: haec est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas. 9 Sumpta est de funiculo filiorum Iudae, quia maior erat; et idcirco possederunt filii Simeon in medio hereditatis eorum.
10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est terminus possessionis eorum usque Sarid 11 ascenditque contra occidentem et Merala et pervenit in Debbaseth usque ad torrentem, qui est contra Iecnaam, 12 et revertitur de Sarid contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iaphia. 13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher, Etthacasin et egreditur in Remmon et inclinatur in Noa; 14 et vergit ad aquilonem ad Hanathon. Suntque egressus eius vallis Iephthael; 15 et Cateth et Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim et villae earum. 16 Haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas. 18 Fuitque eius hereditas Iezrahel et Chasaloth et Sunam 19 et Hapharaim et Seon et Anaharath 20 et Rabbith et Cesion et Abes 21 et Rameth et Engannim et Enhadda et Bethpheses. 22 Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames; suntque exitus eius ad Iordanem; civitates sedecim et villae earum. 23 Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas. 25 Fuitque terminus eorum Helcath et Chali et Beten et Achsaph 26 et Elmelech et Amaad et Masal et pervenit usque ad Carmelum in occidente et ad Sihorlabanath; 27 ac revertitur contra orientem in Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iephthael contra aquilonem in Bethemec et Neiel. Egrediturque ad laevam Chabul 28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana usque ad Sidonem magnam 29 revertiturque in Rama usque ad civitatem munitissimam Tyrum et revertitur in Hosa; suntque exitus eius in mare; Mahaleb, Achazib 30 et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duae et villae earum. 31 Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbes et viculi earum.
32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas. 33 Et coepit terminus de Heleph et de quercu in Saananim et Adamineceb et Iebnael usque Lecum et egressus eius usque ad Iordanem; 34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznotthabor atque inde egreditur in Hucoc et attingit Zabulon contra meridiem et Aser contra occidentem et Iordanem contra ortum solis; 35 civitates munitissimae Assedim, Ser et Ammath, Reccath et Chenereth 36 et Edema et Rama, Asor 37 et Cedes et Edrai et Enasor, 38 Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem et villae earum. 39 Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima. 41 Et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Hirsemes (id est civitas Solis) 42 et Selebin et Aialon et Iethela 43 et Elon et Thamna et Accaron 44 et Elthece et Gebbethon et Baalath 45 et Iud et Benebarach et Gethremmon 46 et Meiarcon et Areccon cum termino, qui respicit Ioppen. 47 Et terminus filiorum Dan effugit ab eis. Ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam; et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea, vocantes Lesemdan ex nomine Dan patris sui. 48 Haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas, urbes et viculi earum.
49 Cumque complessent terram sorte dividere singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui, 50 iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem habitavitque in ea.
51 Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi conventus; compleveruntque partiri terram.
20 1 Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: " Loquere filiis Israel et dic eis: 2 Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, 3 ut confugiat ad eas, quicumque animam percusserit per errorem nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis. 4 Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum. 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus. 6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat ".
7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in monte Ephraim et Cariatharbe - ipsa est Hebron - in monte Iudae; 8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. 9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
21 1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: " Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ". 3 Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum. 4 Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. 5 Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem. 6 Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim. 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
9 De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina, 10 filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis - prima enim sors illis egressa est C: 11 Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. 12 Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum. 13 Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis 14 et Iether et Esthemo 15 et Helon et Dabir 16 et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus. 17 De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa 18 et Anathoth et Almath cum suburbanis suis: civitates quattuor. 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis. 20 Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio: 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22 et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor. 23 De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Aialon et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates quattuor. 25 Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae. 26 Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
27 Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas. 28 Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates quattuor. 30 De tribu autem Aser Masal et Abdon 31 et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor. 32 De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres. 33 Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis.
34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha 35 et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis. 36 De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa 37 et Cademoth et Mephaath: civitates quattuor cum suburbanis suis. 38 Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim 39 et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis suis. 40 Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim. 41 Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo 42 cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in circuitu.
43 Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea. 44 Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. 45 Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Josué (NV) 11