Jérémie (NV) 10
10 1 Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. 2 Haec dicit Dominus: " Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, 3 quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia, 4 argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur; 5 sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene ". 6 Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. 7 Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. 8 Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est. 9 Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec. 10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. 11 Sic ergo dicetis eis: " Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt ". 12 Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. 13 Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis. 14 Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. 15 Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. 16 Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi.
17 Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione, 18 quia haec dicit Dominus: " Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me ". 19 Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: " Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam ". 20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. 21 Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est. 22 Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.
23 " Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. 24 Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me ". 25 Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.
11 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 " Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. 3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius, 4 quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; 5 ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec ". Et respondi et dixi: " Amen, Domine ". 6 Et dixit Dominus ad me: " Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. 7 Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. 8 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt ". 9 Et dixit Dominus ad me: " Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. 11 Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. 12 Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
15 Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris? ". 16 Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus nomen tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et combusti sunt rami eius. 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal.
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum. 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: " Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ". 20 Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. 21 Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: " Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris ". 22 Propterea haec dicit Dominus exercituum: " Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, 23 et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum ".
12 1 Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt. 2 Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum; prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. 3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in diem occisionis. 4 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: "Non videbit novissima nostra". 5 " Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in silva condensa Iordanis? 6 Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona ".
7 " Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum eius. 8 Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ideo odivi eam. 9 Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. 10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. 11 Posuerunt eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde ". 12 Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae carni. 13 Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt, et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
14 Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: "Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum. 15 Et erit: cum evulsero eos, convertar et miserebor eorum et reducam eos, virum ad hereditatem suam et virum in terram suam. 16 Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: "Vivit Dominus!", sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. 17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione ", ait Dominus.
13 1 Haec dixit Dominus ad me: " Vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud ". 2 Et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos. 3 Et factus est sermo Domini ad me secundo dicens: 4 " Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae ". 5 Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. 6 Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: " Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi ". 7 Et abii ad Euphraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce, computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. 8 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 9 " Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iudae et superbiam Ierusalem multam; 10 populus iste pessimus - qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos - erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. 11 Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt.
12 Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: "Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?". 13 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; 14 et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos ".
15 Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus est. 16 Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem. 17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
18 " Dic regi et dominatrici: In humo sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. 19 Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat; translata est omnis Iuda transmigratione perfecta.
20 Leva oculos tuos et vide venientes ab aquilone: Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum? 21 Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim ipsa docuisti eos adversum te, amicos in caput tuum; numquid non dolores apprehendent te quasi mulierem parturientem? 22 Quod si dixeris in corde tuo: "Quare venerunt mihi haec?". Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt laciniae tuae, pollutae sunt plantae tuae. 23 Numquid mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas? Tunc et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. 24 Et disseminabo eos quasi stipulam, quae raptatur in vento deserti. 25 Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. 26 Unde et ego sublevabo lacinias tuas super faciem tuam, et apparebit ignominia tua, 27 adulteria tua et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Ierusalem! Non mundaberis; usquequo adhuc? ".
14 1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de siccitate. 2 Luget Iuda, et portae eius languescunt et contristatae iacent in terra, et clamor Ierusalem ascendit. 3 Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. 4 Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. 5 Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba. 6 Et onagri steterunt in collibus, traxerunt aerem quasi thoes; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. 7 " Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus. 8 Exspectatio Israel, salvator eius in tempore tribulationis, quare quasi peregrinus es in terra et quasi viator declinans ad pernoctandum? 9 Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos ". 10 Haec dicit Dominus populo huic: " Ita diligunt vagari, pedes suos non prohibent et Domino non placent ". Nunc recordatus est iniquitatum eorum et visitat peccata eorum. 11 Et dixit Dominus ad me: " Noli orare pro populo isto in bonum. 12 Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos ". 13 Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: "Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto" ". 14 Et dixit Dominus ad me: " Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis. 15 Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi; 16 et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum. 17 Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. 18 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes ".
19 Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio. 20 Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. 21 Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio gloriae tuae; recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. 22 Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec.
15 1 Et dixit Dominus ad me: " Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur. 2 Quod si dixerint ad te: "Quo egrediemur?", dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. 3 Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. 4 Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.
5 Quis enim miserebitur tui, Ierusalem, aut quis contristabitur pro te, aut quis ibit ad rogandum de pace tua? 6 Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans. 7 Et ventilavi eos ventilabro in portis terrae; orbavi et disperdidi populum meum: a viis suis non sunt reversi. 8 Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. 9 Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ", ait Dominus.
10 Vae mihi, mater mea, quoniam genuisti me virum rixae et virum discordiae in universa terra! Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi. 11 Amen, Domine, ministravi tibi in bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore tribulationis pro inimico. 12 Numquid frangitur ferro ferrum aquilonis et aes? 13 " Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis. 14 Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit ". 15 Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. 16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum. 17 Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum; a facie manus tuae solus sedebam, quoniam indignatione replesti me. 18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infideles. 19 Propter hoc haec dixit Dominus: " Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis; et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris; convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. 20 Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus. 21 Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium ".
16 1 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 2 " Non acci pies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. 3 Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: 4 Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae ". 5 Haec enim dixit Dominus: "Ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. 6 Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. 7 Et non frangent lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt ei calicem ad consolandum super patre suo et matre. 8 Et domum convivii non ingredieris, ut sedeas cum eis et comedas et bibas. 9 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. 10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: "Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?", 11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. 12 Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. 13 Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos et patres vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo vobis gratiam.
14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: "Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!", 15 sed: "Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!". Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.
16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. 17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis. 18 Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam ".
19 Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: " Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest ". 20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? 21 " Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus ".
17 1 Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exaratum super tabulam cordis eorum et in cornibus ararum eorum, 2 ut recordarentur filii eorum ararum suarum et palorum suorum iuxta ligna frondentia in collibus excelsis, 3 montibus in campo. " Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. 4 Et relinques hereditatem tuam, quam dedi tibi; et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in naribus meis; usque in aeternum ardebit ".
5 Haec dicit Dominus: " Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius; 6 erit enim quasi myricae in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. 7 Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius; 8 et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum 9 Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud? 10 Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum. 11 Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens ".
12 Solium gloriae, altitudo a principio, locus sanctificationis nostrae! 13 Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. 14 Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. 15 Ecce ipsi dicunt ad me: " Ubi est verbum Domini? Veniat ". 16 Et ego non institi pro malo apud te et diem calamitatis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. 17 Non sis mihi tu formidini; refugium meum tu in die afflictionis. 18 Confundantur, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos.
19 Haec dixit Dominus ad me: " Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem; 20 et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. 21 Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; 22 et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. 23 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam. 24 Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus, 25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum. 26 Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. 27 Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur ".
18 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 " Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ". 3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; 4 et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret. 5 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 6 " Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. 7 Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud; 8 si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. 9 Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud; 10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. 11 Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ". 12 Qui dixerunt: " Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ".
13 Ideo haec dicit Dominus: " Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes? 15 Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito, 16 ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit caput suum. 17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum ".
18 Et dixerunt: " Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius ". 19 Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum. 20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis. 21 Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio. 22 Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.
19 1 Haec dicit Dominus: " Vade et eme lagunculam figuli testeam et accipe de senioribus populi et de senioribus sacerdotum 2 et egredere ad vallem Benennom, quae est iuxta introitum portae Fictilium, et praedicabis ibi verba, quae ego loquar ad te, 3 et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius, 4 eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et sacrificaverint in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iudae; et repleverunt locum istum sanguine innocentium; 5 et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. 6 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis. 7 Et dissipabo consilium Iudae et Ierusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae. 8 Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plaga eius. 9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum. 10 Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum, 11 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. 12 Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicut Topheth; 13 et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis ". 14 Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: 15 " Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos ".
20 1 Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos; 2 et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: " Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. 4 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio. 5 Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. 6 Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium ".
7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. 8 Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. 9 Et dixi: " Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius ". Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. 10 Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu: " Denuntiate, et denuntiemus eum ". Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: " Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo ". 11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. 12 Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. 13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
14 Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. 15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: " Natus est tibi puer masculus " et gaudio laetificavit eum; 16 sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, 17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus. 18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?
Jérémie (NV) 10