Jérémie (NV) 21

Capitulum 21

21 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens: 2 " Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis ". 3 Et dixit Ieremias ad eos: " Sic dicetis Sedeciae: 4 Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius. 5 Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi 6 et percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestias: pestilentia magna morientur. 7 Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. 8 Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis: 9 qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. 10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
11
Et domui regis Iudae: Audite verbum Domini, 12 domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. 13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in planitie, ait Dominus; qui dicitis: "Quis invadet nos? Et quis ingredietur domos nostras?". 14 Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius ".


Capitulum 22

22 1 Haec dicit Dominus: " Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc 2 et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. 3 Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum. 5 Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. 6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae: Galaad tu mihi, caput Libani, verumtamen ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles, 7 et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius, et succident electas cedros tuas et praecipitabunt in ignem. 8 Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: "Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?". 9 Et respondebunt: "Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis" ".
10
Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae. 11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: " Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, 12 sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius ". 13 Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei; 14 qui dicit: " Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa "; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide! 15 Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei. 16 Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. " Numquid non hoc est nosse me? ", dicit Dominus. 17 Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad oppressionem faciendam. 18 Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: " Non plangent eum: "Vae, frater meus!" et "Vae, soror!". Non concrepabunt ei: "Vae, domine!" et "Vae, inclite!". 19 Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem ".
20
Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui. 21 Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: " Non audiam! ". Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam. 22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua. 23 Quae sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo congemisces, cum venerint tibi dolores quasi dolores parturientis!
24
" Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum 25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum; 26 et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; 27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur ". 28 Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt? 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! 30 Haec dicit Dominus: " Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ".


Capitulum 23

23 1 "Vae pastoribus, qui disperdunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus. 2 Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum vestrorum, ait Dominus. 3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos, et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. 4 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. 5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. 6 In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra. 7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: "Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!", 8 sed: "Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!", ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua ".
9
Ad prophetas. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius; 10 quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia. 11 " Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. 12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras proicientur et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. 13 Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israel. 14 Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium faciunt et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra ". 15 Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: " Ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle; a prophetis enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram. 16 Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. 17 Dicunt his, qui despiciunt me: "Locutus est Dominus: Pax erit vobis"; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: "Non veniet super vos malum". 18 Quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius? Quis consideravit verbum illius et audivit? 19 Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas erumpens super caput impiorum irruet. 20 Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis consilium eius. 21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. 22 Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba mea populo meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab operibus suis pessimis. 23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? 24 Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus. 25 Audivi, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: "Somniavi, somniavi". 26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductionem cordis sui? 27 Qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal. 28 Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus. 29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? 30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. 31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: "Dicit Dominus". 32 Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. 33 Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens: "Quod est onus Domini", dices ad eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. 34 Et propheta et sacerdos et populus, qui dicit: "Onus Domini", visitabo super virum illum et super domum eius. 35 Haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: "Quid respondit Dominus?" et "Quid locutus est Dominus?". 36 Sed "Onus Domini" ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. 37 Haec dices ad prophetam: "Quid respondit tibi Dominus?" et "Quid locutus est Dominus?". 38 Si autem "Onus Domini" dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: "Onus Domini", et misi ad vos dicens: Nolite dicere: "Onus Domini"; 39 propterea, ecce ego tollam vos portans et proiciam vos et civitatem, quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea; 40 et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur ".


Capitulum 24

24 1 Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem. 2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. 3 Et dixit Dominus ad me: " Quid tu vides, Ieremia? ". Et dixi: " Ficus, ficus bonas, bonas valde, et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae ". 4 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 5 " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iudae, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. 6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam. 7 Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. 8 Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti. 9 Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos. 10 Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum ".


Capitulum 25

25 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae - ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis - 2 quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iudae et ad universos habitatores Ierusalem dicens: 3 " A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc, iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. 4 Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis neque inclinastis aures vestras, ut audiretis, 5 cum diceret: "Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; 6 et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. 7 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum". 8 Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, 9 ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas. 10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae, 11 et erit universa terra haec in solitudinem et in stuporem, et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. 12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas. 13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne, quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversum omnes gentes. 14 Quia servient eis etiam illi, gentes multae et reges magni, et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum ". 15 Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: " Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos ". 17 Et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus, 18 Ierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista; 19 pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius; 20 et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti, 21 Edom et Moab et filiis Ammon; 22 et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare; 23 et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam; 24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitant in deserto, 25 et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctis regibus Medorum, 26 cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. 27 " Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. 28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis; 29 quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. 30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae. 31 Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus. 32 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egreditur de gente in gentem, et turbo magnus surgit a summitatibus terrae ". 33 Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. 34 Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa. 35 Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. 36 Vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum. 37 Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. 38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini.


Capitulum 26

26 1 In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud a Domino dicens: 2 " Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, 3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala, et paeniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum eorum. 4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, 5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis, 6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae ". 7 Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. 8 Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: " Morte moriaris! 9 Quare prophetasti in nomine Domini dicens: "Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator"? ". Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. 10 Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: " Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris ". 12 Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: " Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis. 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum; facite mihi, quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec ". 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: " Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos ". 17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: 18 " Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: "Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum". 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras! ". 20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremiae. 21 Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. 22 Et misit rex Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum; 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim, et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulcris filiorum vulgi. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.


Capitulum 27

27 1 In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens: 2 " Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo 3 et mittes ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudae; 4 et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros: 5 Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis. 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi; 7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni. 8 Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. 9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: "Non servietis regi Babylonis", 10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et eiciam vos, et pereatis. 11 Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam et habitabit in ea ". 12 Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum omnia verba haec dicens: " Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius, et vivetis. 13 Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? 14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: "Non servietis regi Babylonis", quia mendacium ipsi loquuntur vobis. 15 Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis ". 16 Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: " Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: "Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito". Mendacium enim prophetant vobis. 17 Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem? 18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem ". 19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac, 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae et Ierusalem; 21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem: 22 "In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto ".


Capitulum 28

28 1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: 2 " Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis. 3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem. 4 Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis ". 5 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini, 6 et ait Ieremias propheta: " Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. 7 Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi: 8 Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de peste; 9 propheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate ". 10 Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregit illud; 11 et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: " Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium ". Et abiit Ieremias propheta in viam suam. 12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens: 13 "Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea. 14 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei ". 15 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: "Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. 16 Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es ". 17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.


Capitulum 29

29 1 Et haec sunt verba epistulae, quam misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem, 2 postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem, 3 in manu Elasa filii Saphan et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Iudae ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens: 4 " Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem: 5 Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum, 6 accipite uxores et generate filios et filias et date filiis vestris uxores et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero. 7 Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. 8 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, 9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. 10 Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. 11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. 12 Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13 Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. 14 Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci. 15 Quia dixistis: "Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone". 16 Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem, 17 haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint; 18 et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos, 19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis, dicit Dominus. 20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. 21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Colaiae et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris; 22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: "Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!"; 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus.
24
Et ad Semeiam Nehelamiten dices: 25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens: 26 "Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula. 27 Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? 28 Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum" ". 29 Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus Ieremiae prophetae. 30 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 31 " Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, 32 idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum ".



Jérémie (NV) 21