Jérémie (NV) 30

Capitulum 30

30 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 " Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro; 3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam ". 4 Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam: 5 " Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est pax. 6 Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? 7 Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. 8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, 9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis. 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. 12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua; 13 non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. 15 Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi. 16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. 17 Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem. 18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; 19 et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. 20 Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. 21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. 22 Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet. 24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea.


Capitulum 31

31 1 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum. 2 Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel ". 3 De longe Dominus apparuit mihi: " In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia. 4 Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. 5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae; plantabunt plantantes et vindemiabunt. 6 Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: "Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum". 7 Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: "Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel". 8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul: coetus magnus revertentium huc. 9 In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est ". 10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: " Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum ". 11 Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris. 12 Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. 13 Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. " Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo. 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur ", ait Dominus. 15 Haec dicit Dominus: " Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt ". 16 Haec dicit Dominus: " Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici. 17 Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. 18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: "Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. 19 Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae". 20 Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius ", ait Dominus. 21 Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in iter, viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. 22 Usquequo vagaberis, filia rebellis? Quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. 23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: "Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus". 24 Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul, agricolae et minantes greges. 25 Quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi ". 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
27
" Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Iudae semine hominum et semine iumentorum. 28 Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus.
29
In diebus illis non dicent ultra: "Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt", 30 sed unusquisque in iniquitate sua morietur; omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius.
31
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudae pactum novum; 32 non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. 33 Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. 34 Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: "Cognosce Dominum"; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius ".
35
Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi: 36 " Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus ". 37 Haec dicit Dominus: " Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam universum semen Israel propter omnia, quae fecerunt, dicit Dominus.
38
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam Anguli, 39 et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et vertetur in Goa, 40 et omnis vallis cadaverum et cineris et universa regio usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini; non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum ".


Capitulum 32

32 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iudae; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor. 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae. 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Iudae dicens: " Quare vaticinaris dicens: "Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam; 4 et Sedecias rex Iudae non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt; 5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis"? ". 6 Et dixit Ieremias: " Factum est verbum Domini ad me dicens: 7 Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: "Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas". 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: "Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas". Intellexi autem quod verbum Domini esset 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos. 10 Et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera. 11 Et accepi librum possessionis signatum, continentem stipulationes et rata, et apertum; 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae. 13 Et praecepi Baruch coram eis dicens: 14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. 15 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. 16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens: 17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum, 18 qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius: 19 magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius. 20 Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec. 21 Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno. 22 Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis, terram fluentem lacte et melle. 23 Et ingressi sunt et possederunt eam; et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt: omnia, quae mandasti eis, ut facerent, non fecerunt; et occurrere fecisti eis omnia mala haec. 24 Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. 25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum ". 26 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 27 " Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum? 28 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum et in manus regis Babylonis, et capiet eam. 29 Et venient Chaldaei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. 30 Erant enim filii Israel et filii Iudae iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua, filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. 31 Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo 32 propter omnem malitiam filiorum Israel et filiorum Iudae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem. 33 Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. 34 Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; 35 et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam ". 36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame et in peste: 37 " Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter. 38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. 39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos. 40 Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. 41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. 42 Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos, 43 et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. 44 Agri ementur pecunia et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibus montanis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, quia convertam sortem eorum ", ait Dominus.


Capitulum 33

33 1 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio custodiae, dicens: 2 " Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius: 3 Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis. 4 Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regis Iudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio 5 venientium, ut dimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum. 6 Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis 7 et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio. 8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me; 9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. 10 Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore, 11 vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: "Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius"; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus. 12 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum. 13 In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
14
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae. 15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam in terra. 16 In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra. 17 Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel; 18 et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus ". 19 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 20 " Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, 21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis. 22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos ". 23 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 24 " Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: "Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt", et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? 25 Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui, 26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis ".


Capitulum 34

34 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: 2 " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad Sedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni; 3 et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. 4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, 5 sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et "Vae, domine!" plangent te, quia verbum ego locutus sum ", dicit Dominus. 6 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudae universa verba haec in Ierusalem; 7 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae.
8
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem, 9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo. 10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt. 11 Et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et in famulas. 12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens: 13 " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens: 14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam. 15 Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; et inistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum. 16 Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suae potestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae. 17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. 18 Et dabo viros, qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius, 19 principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli; 20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. 21 Et Sedeciam regem Iudae et principes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animas eorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. 22 Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator ".


Capitulum 35

35 1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae dicens: 2 " Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis; et introduces eos in domum Domini in unam exedram et dabis eis bibere vinum ". 3 Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum; 4 et introduxi eos in domum Domini ad exedram filiorum Hanan filii Iegdaliae hominis Dei, quod erat iuxta exedram principum super exedram Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli. 5 Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: " Bibite vinum ". 6 Qui responderunt: " Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: "Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum 7 et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini". 8 Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae, 9 et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus, 10 sed habitavimus in tabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster. 11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem ". 12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 13 " Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?, dicit Dominus. 14 Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi. 15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me. 16 Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non oboedivit mihi. 17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi ". 18 Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: " Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis, 19 propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus ".


Capitulum 36

36 1 Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: 2 " Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, 3 si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum ". 4 Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. 5 Et praecepit Ieremias Baruch dicens: " Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini. 6 Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii; insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, 7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc ". 8 Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. 9 Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem. 10 Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo Domini, in exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in introitu portae Novae domus Domini, audiente omni populo. 11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro, 12 descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et universi principes. 13 Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. 14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: " Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni ". Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos. 15 Et dixerunt ad eum: " Sede et lege haec in auribus nostris "; et legit Baruch in auribus eorum. 16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum; et dixerunt ad Baruch: "Nuntiare debemus regi omnes sermones istos". 17 Et interrogaverunt Baruch dicentes: " Indica nobis, quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius ". 18 Dixit autem eis Baruch: " Ex ore suo loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento ". 19 Et dixerunt principes ad Baruch: " Vade et abscondere, tu et Ieremias, et nemo sciat, ubi sitis ". 20 Et ingressi sunt ad regem in atrium, porro volumen deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones. 21 Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen; qui, tollens illud de exedra Elisamae scribae, legit audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem. 22 Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis; 23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula. 24 Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos. 25 Verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias instanter rogaverunt regem, ne combureret librum, et non audivit eos. 26 Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus. 27 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens: 28 "Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. 29 Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: "Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?". 30 Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem; 31 et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas; et adducam super eos et super habitatores Ierusalem et super viros Iudae omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt ". 32 Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis.


Capitulum 37

37 1 Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae. 2 Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae.
3
Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: " Ora pro nobis Dominum Deum nostrum ". 4 Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum in custodiam carceris. 5 Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem. 6 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens: 7 " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum; 8 et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni. 9 Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: "Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei", quia non abibunt. 10 Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni ".
11
Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis, 12 egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi. 13 Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: " Ad Chaldaeos profugis ". 14 Et respondit Ieremias: " Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ". Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. 15 Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant. 16 Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis. 17 Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: " Putasne est sermo a Domino? ". Et dixit Ieremias: " Est "; et ait: "In manus regis Babylonis traderis ". 18 Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: " Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? 19 Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: "Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc"? 20 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ". 21 Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.



Jérémie (NV) 30