Jérémie (NV) 38

Capitulum 38

38 1 Audivit autem Saphatias fi lius Matthan et Godolias filius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones, quos Ieremias loquebatur ad omnem populum dicens: 2 " Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet. 3 Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam ". 4 Et dixerunt principes regi: " Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic sed malum ". 5 Et dixit rex Sedecias: " Ecce ipse in manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare ". 6 Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. 7 Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin. 8 Et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens: 9 " Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate ". 10 Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: " Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur ". 11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibus veteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos. 12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: " Pone veteres pannos et haec scissa sub scapuli et postea funes ". Fecit ergo Ieremias sic; 13 et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem Ieremias in vestibulo custodiae.
14
Et misit rex Sedecias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini; et dixit rex ad Ieremiam: "Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid ". 15 Dixit autem Ieremias ad Sedeciam: " Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? Et si consilium dedero tibi, non me audies ". 16 Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: " Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam ". 17 Et dixit Ieremias ad Sedeciam: " Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua; 18 si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum ". 19 Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: " Sollicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi ". 20 Respondit autem Ieremias: " Non te tradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. 21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus: 22 Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae, educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent: "Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui; demersi sunt in caeno pedes tui, illi autem recesserunt a te". 23 Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris; et civitatem hanc comburet igni ". 24 Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: " Nullus sciat verba haec, et non morieris. 25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te et dixerint tibi: "Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex", 26 dices ad eos: "Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer" ". 27 Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. 28 Mansit vero Ieremias in vestibulo custodiae usque ad diem, quo capta est Ierusalem. Et factum est ut caperetur Ierusalem.


Capitulum 39

39 1 Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam. 2 Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas; 3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis. 4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae. 5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. 6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnes nobiles Iudae occidit rex Babylonis; 7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem. 8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt. 9 Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem. 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa. 11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro satellitum dicens: 12 " Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei ". 13 Misit ergo Nabuzardan princeps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princeps magorum et omnes optimates regis Babylonis 14 miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut duceret domum. Et habitavit in populo.
15
Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo custodiae, dicens: 16 " Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa. 17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tu formidas; 18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ", ait Dominus.


Capitulum 40

40 1 Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem. 2 Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: " Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum 3 et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic. 4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge ". 5 Cum nondum reverteretur, dixit: " Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade ". Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum. 6 Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra.
7
Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem, 8 venerunt ad Godoliam in Maspha; Ismael, inquam, filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Saraia filius Thanehumeth et filii Ophi, qui erant de Netopha, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum. 9 Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: "Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 10 Ecce ego habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris, quas tenetis ". 11 Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, 12 reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis. 13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha 14 et dixerunt ei: " Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam "; et non credidit eis Godolias filius Ahicam. 15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: " Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae ". 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: " Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael ".


Capitulum 41

41 1 Et factum est in mense septimo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. 2 Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae. 3 Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. 4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, 5 venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. 6 Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: " Venite ad Godoliam filium Ahicam ". 7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo. 8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: " Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis "; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. 9 Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis. 10 Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi, qui erant in Maspha, filias regis et universum populum, qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps satellitum Godoliae filio Ahicam; et cepit eos Ismael filius Nathaniae et abiit, ut transiret ad filios Ammon. 11 Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae, 12 et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. 13 Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. 14 Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree; 15 Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon. 16 Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae venientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. 17 Et abierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent et introirent Aegyptum 18 a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in regione.


Capitulum 42

42 1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, scilicet Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum, 2 dixeruntque ad Ieremiam prophetam: " Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus ". 4 Dixit autem ad eos Ieremias propheta: " Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam ". 5 Et illi dixerunt ad Ieremiam: " Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. 6 Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri ". 7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam; 8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum 9 et dixit ad eos: " Haec dicit Dominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius: 10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. 11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius; 12 et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra. 13 Si autem dixeritis vos: "Non habitabimus in terra ista", nec audieritis vocem Domini Dei vestri 14 dicentes: "Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus", 15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini, 16 gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. 17 Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos. 18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ".
19
Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: " Nolite intrare Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie, 20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: "Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus". 21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos. 22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari ".


Capitulum 43

43 1 Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec, 2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: " Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: "Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini", 3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem ".
4
Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae. 5 Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae, 6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae, 7 et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas.
8
Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens: 9 " Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis; 10 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos; 11 veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium; 12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace; 13 et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni ".


Capitulum 44

44 1 Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terra Phatures, dicens: 2 " Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem et super omnes urbes Iudae; et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator 3 propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri. 4 Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi. 5 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis; 6 et effusa est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. 7 Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum, 8 provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae? 9 Numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iudae et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Iudae et in plateis Ierusalem? 10 Non sunt contriti usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege mea et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. 11 Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam. 12 Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium. 13 Et visitabo super habitatores terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem, in gladio et in fame et in peste: 14 et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum, qui venerunt, ut peregrinarentur in terra Aegypti et reverterentur in terram Iudae, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertantur et habitent ibi; non revertentur, nisi qui fugerint ". 15 Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: 16 " Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te, 17 sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. 18 Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus. 19 Quod si nos sacrificamus reginae caeli et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad effingendum eam et libandum ei libamina? ". 20 Et dixit Ieremias ad omnem populum, adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: 21 " Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius? 22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. 23 Propterea quod sacrificaveritis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec ". 24 Dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres: " Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui estis in terra Aegypti. 25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: "Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina". Implete vota vestra et opere perpetrate ea. 26 Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: "Vivit Dominus Deus", in omni terra Aegypti. 27 Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur. 28 Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum. 29 Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. 30 Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius ".


Capitulum 45

45 1 Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scriberet verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, dicens: 2 " Haec dicit Dominus, Deus Israel, super te, Baruch. 3 Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni". 4 Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram hanc; 5 et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris ".


Capitulum 46

46 1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.
2
Ad Aegyptum. Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae. 3 " Praeparate scutum et clipeum et procedite ad bellum. 4 Iungite equos et ascendite, equites; state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. 5 Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. 6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis; ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt. 7 Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius? 8 Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: "Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius". 9 Ascendite, equi, et irruite, currus; et procedant fortes, Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas. 10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. 11 Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. 12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt ".
13
Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti. 14 " Annuntiate Aegypto et auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in Taphnis, dicite: "Sta et praepara te, quia devoravit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt". 15 Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. 16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: "Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis". 17 Vocate nomen pharaonis regis Aegypti: Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum. 18 Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. 19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti, quia Memphis in solitudinem erit et destruetur et inhabitabilis erit. 20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulus ab aquilone venit ei. 21 Mercennarii quoque eius, qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati, versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. 22 Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. 23 Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest; multiplicati sunt enim super locustas, et non est eis numerus. 24 Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis ". 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: " Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; 26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27
Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. 28 Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ".


Capitulum 47

47 1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. 2 Haec dicit Dominus: " Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae 3 a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis, 4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor. 5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. 7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi? ".


Capitulum 48

48 1 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit. 2 Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: "Venite et disperdamus eam de gente". Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. 3 Vox clamoris de Oronaim: "Vastitas et contritio magna". 4 Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor. 5 Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: 6 "Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto". 7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. 8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus. 9 Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles. 10 Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. 11 Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. 12 Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident. 13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. 14 Quomodo dicitis: "Fortes sumus et viri robusti ad proeliandum"? 15 Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. 16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. 17 Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: "Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?". 18 Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. 19 Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: "Quid accidit?". 20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab. 21 Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath 22 et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim, 23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon 24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. 25 Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus. 26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. 27 Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. 28 Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis. 29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius. 30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. 31 Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. 32 Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit. 33 Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. 34 De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. 35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. 36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. 37 Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. 38 Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. 39 Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. 40 Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab. 41 Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis. 42 Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. 43 Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. 44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. 45 In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. 46 Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. 47 Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ", ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.



Jérémie (NV) 38