Luc (NV) 7
7 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. 4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: " Dignus est, ut hoc illi praestes: 5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ". 6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit ". 9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: " Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ". 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. 12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: " Noli flere! ". 14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: " Adulescens, tibi dico: Surge! ". 15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. 16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: " Propheta magnus surrexit in nobis " et: " Deus visitavit plebem suam ". 17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: " Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ". 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: " Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?" ". 21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens dixit illis: " Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ". 24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: " Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? 25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. 27 Hic est, de quo scriptum est: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. 29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; 30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: "Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!".
33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!"; 34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: "Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!". 35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ".
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. 37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; 38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: " Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ". 40 Et respondens Iesus dixit ad illum: " Simon, habeo tibi aliquid dicere ". At ille ait: " Magister, dic ". 41 " Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ". 43 Respondens Simon dixit: " Aestimo quia is, cui plus donavit ". At ille dixit ei: " Recte iudicasti ".
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: " Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ". 48 Dixit autem ad illam: " Remissa sunt peccata tua ". 49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: " Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?". 50 Dixit autem ad mulierem: " Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ".
8 1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo 2 et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, 3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.
4 Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
5 " Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ". Haec dicens clamabat: " Qui habet aures audiendi, audiat ".
9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. 10 Quibus ipse dixit: " Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. 12 Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13 Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14 Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.
16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17 Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat. 18 Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ".
19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. 20 Et nuntiatum est illi: " Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ". 21 Qui respondens dixit ad eos: " Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ".
22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: " Transfretemus trans stagnum ". Et ascenderunt. 23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: " Praeceptor, praeceptor, perimus! ". At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. 25 Dixit autem illis: " Ubi est fides vestra? ". Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: " Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ".
26 Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
28 Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: " Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ". 29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. 30 Interrogavit autem illum Iesus dicens: " Quod tibi nomen est? ". At ille dixit: " Legio ", quia intraverunt daemonia multa in eum. 31 Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
34 Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35 Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. 36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. 37 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est.
38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens: 39 " Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ". Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.
40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. 45 Et ait Iesus: " Quis est, qui me tetigit? ". Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: " Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ". 46 At dixit Iesus: " Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ". 47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. 48 At ipse dixit illi: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ".
49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: " Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ". 50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: " Noli timere; crede tantum, et salva erit ". 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. 52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: " Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ". 53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset. 54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: " Puella, surge! ". 55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.
9 1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, 2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos; 3 et ait ad illos: " Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. 5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ". 6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: " Ioannes surrexit a mortuis "; 8 a quibusdam vero: " Elias apparuit "; ab aliis autem: " Propheta unus de antiquis surrexit ". 9 Et ait Herodes: " Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ". Et quaerebat videre eum.
10 Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. 11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.
12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: " Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ". 13 Ait autem ad illos: " Vos date illis manducare ". At illi dixerunt: " Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ". 14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: " Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ". 15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam. 17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: " Quem me dicunt esse turbae? ". 19 At illi responderunt et dixerunt: " Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ". 20 Dixit autem illis: " Vos autem quem me esse dicitis? ". Respondens Petrus dixit: " Christum Dei ". 21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
22 dicens: " Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ".
23 Dicebat autem ad omnes: " Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. 24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam. 25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? 26 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ".
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, 31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. 32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. 33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: " Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ", nesciens quid diceret. 34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. 35 Et vox facta est de nube dicens: " Hic est Filius meus electus; ipsum audite ". 36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: " Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; 39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; 40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ".
41 Respondens autem Iesus dixit: " O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ". 42 Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. 43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
44 " Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ". 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. 47 At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se 48 et ait illis: " Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ".
49 Respondens autem Ioannes dixit: " Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ". 50 Et ait ad illum Iesus: " Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ".
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, 52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: " Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ". 55 Et conversus increpavit illos. 56 Et ierunt in aliud castellum.
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: " Sequar te, quocumque ieris ". 58 Et ait illi Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ". 59 Ait autem ad alterum: " Sequere me ". Ille autem dixit: " Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ". 60 Dixitque ei Iesus: " Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ". 61 Et ait alter: " Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ". 62 Ait ad illum Iesus: " Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ".
10 1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 Et dicebat illis: " Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: "Pax huic domui". 6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: "Appropinquavit in vos regnum Dei". 10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: 11 "Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei". 12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.
13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. 15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!
16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ".
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: " Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ". 18 Et ait illis: " Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ".
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: " Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ".
23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: " Beati oculi, qui vident, quae videtis. 24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ".
25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: " Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ". 26 At ille dixit ad eum: " In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ". 27 Ille autem respondens dixit: " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ". 28 Dixitque illi: " Recte respondisti; hoc fac et vives ".
29 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: " Et quis est meus proximus? ". 30 Suscipiens autem Iesus dixit: " Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. 31 Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; 32 similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, 34 et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. 35 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: "Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi". 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ". 37 At ille dixit: " Qui fecit misericordiam in illum ". Et ait illi Iesus: " Vade et tu fac similiter ".
38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. 39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: " Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ". 41 Et respondens dixit illi Dominus: " Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ".
11 1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: " Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ".
2 Et ait illis: " Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum;
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem ".
5 Et ait ad illos: " Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: "Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum"; 7 et ille de intus respondens dicat: "Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi". 8 Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 11 Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ".
14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; 15 quidam autem ex eis dixerunt: " In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ". 16 Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. 17 Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: " Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. 19 Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
23 Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: "Revertar in domum meam unde exivi". 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. 26 Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ".
27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: " Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ". 28 At ille dixit: " Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ".
29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: " Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. 30 Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. 32 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.
33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. 34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ".
37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. 38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: " Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? 41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.
42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ".
45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: " Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ". 46 At ille ait: " Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! 48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis.
49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, 50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ".
53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis 54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.
12 1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: " Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. 7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; 9 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ".
13 Ait autem quidam ei de turba: " Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ". 14 At ille dixit ei: " Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ". 15 Dixitque ad illos: " Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ".
16 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: " Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. 17 Et cogitabat intra se dicens: "Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?". 18 Et dixit: "Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare". 20 Dixit autem illi Deus: "Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?". 21 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ".
22 Dixitque ad discipulos suos: " Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. 23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. 25 Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? 26 Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. 30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; 34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. 39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ".
41 Ait autem Petrus: " Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ". 42 Et dixit Dominus: " Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! 50 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ".
54 Dicebat autem et ad turbas: " Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: "Nimbus venit", et ita fit; 55 et cum austrum flantem, dicitis: "Aestus erit", et fit. 56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ".
Luc (NV) 7