Luc (NV) 21
21 1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo 3 et dixit: " Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ".
5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: 6 " Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ". 7 Interrogaverunt autem illum dicentes: " Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ".
8 Qui dixit: " Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum" et: "Tempus appropinquavit". Nolite ergo ire post illos. 9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ". 10 Tunc dicebat illis: " Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; 11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.
12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum. 18 Et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. 21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. 22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, 26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. 27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. 28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ".
29 Et dixit illis similitudinem: " Videte ficulneam et omnes arbores: 30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. 31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. 36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ".
37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
22 1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. 2 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim; 4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5 Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.
7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. 8 Et misit Petrum et Ioannem dicens: " Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ". 9 At illi dixerunt ei: "Ubi vis paremus? ". 10 Et dixit ad eos: " Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. 11 Et dicetis patri familias domus: "Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?". 12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ". 13 Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo. 15 Et ait illis: " Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ".
17 Et accepto calice, gratias egit et dixit: " Accipite hoc et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ".
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ". 20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: " Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa; 22 et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ". 23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. 25 Dixit autem eis: " Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; 29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; 32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ". 33 Qui dixit ei: " Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ". 34 Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ".
35 Et dixit eis: " Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ". At illi dixerunt: " Nihil ". 36 Dixit ergo eis: " Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37 Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: "Cum iniustis deputatus est". Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ". 38 At illi dixerunt: " Domine, ecce gladii duo hic ". At ille dixit eis: " Satis est ".
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: " Orate, ne intretis in tentationem ".
41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat 42 dicens: " Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ". 43 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. 44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia 46 et ait illis: " Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ".
47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. 48 Iesus autem dixit ei: " Iuda, osculo Filium hominis tradis? ". 49 Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: " Domine, si percutimus in gladio? ". 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. 51 Respondens autem Iesus ait: " Sinite usque huc! ". Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
52 Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: " Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53 Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ".
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. 55 Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: 57 " Et hic cum illo erat! ". At ille negavit eum dicens: 58 " Mulier, non novi illum! ". Et post pusillum alius videns eum dixit: " Et tu de illis es! ". Petrus vero ait: " O homo, non sum! ". 59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: " Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ". 60 Et ait Petrus: " Homo, nescio quid dicis! ". Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: " Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ". 62 Et egressus foras flevit amare.
63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; 64 et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: " Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ". 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum 67 dicentes: " Si tu es Christus, dic nobis ". Et ait illis: " Si vobis dixero, non credetis; 68 si autem interrogavero, non respondebitis mihi. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ". 70 Dixerunt autem omnes: " Tu ergo es Filius Dei? ". Qui ait ad illos: " Vos dicitis quia ego sum ". 71 At illi dixerunt: " Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ".
23 1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: " Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ". 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: " Tu es rex Iudaeorum? ". At ille respondens ait: " Tu dicis ". 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: " Nihil invenio causae in hoc homine ". 5 At illi invalescebant dicentes: " Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc! ". 6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. 12 Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, 14 dixit ad illos: " Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, 15 sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam ". 18 (17) Exclamavit autem universa turba dicens: " Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ", 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, 21 at illi succlamabant dicentes: " Crucifige, crucifige illum! ". 22 Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ". 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: 25 dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.
26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. 28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: " Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, 29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: "Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!". 30 Tunc incipient dicere montibus: "Cadite super nos!", et collibus: "Operite nos!", 31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ". 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. 34 Iesus autem dicebat: " Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ". Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
35 Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: " Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ". 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi 37 et dicentes: " Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ". 38 Erat autem et superscriptio super illum: " Hic est rex Iudaeorum ".
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: " Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ". 40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ". 42 Et dicebat: " Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ". 43 Et dixit illi: " Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ".
44 Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, 45 et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Iesus ait: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum "; et haec dicens exspiravit.
47 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: " Vere hic homo iustus erat! ". 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus 51 Chic non consenserat consilio et actibus eorum - ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.
55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; 56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
24 1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. 2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: " Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7 dicens: "Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere" ". 8 Et recordatae sunt verborum eius
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; 14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; 16 oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: " Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ". Et steterunt tristes.
18 Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: " Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ". 19 Quibus ille dixit: " Quae? ". Et illi dixerunt ei: " De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. 21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ".
25 Et ipse dixit ad eos: " O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! 26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ". 27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
28 Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. 29 Et coegerunt illum dicentes: " Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ". Et intravit, ut maneret cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. 32 Et dixerunt ad invicem: " Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ".
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, 34 dicentes: " Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ". 35 Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: " Pax vobis! ". 37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis: " Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? 39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ". 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: " Habetis hic aliquid, quod manducetur? ". 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi. 43 Et sumens, coram eis manducavit.
44 Et dixit ad eos: " Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ". 45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. 46 Et dixit eis: " Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. 48 Vos estis testes horum.
49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ".
50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.
52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno
53 et erant semper in templo benedicentes Deum.
Luc (NV) 21