Lévitique (NV) 21

Capitulum 21

21 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, 2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque 3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur. 4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur. 5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras. 6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. 7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo. 8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. 9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
10
Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur. 12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. 13 Virginem ducet uxorem; 14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem. 15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ".
16
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 17 " Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui; 18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis, 19 si fracto pede vel manu, 20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos. 21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui. 22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis. 23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ". 24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.


Capitulum 22

22 1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus. 3 Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. 4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen, 5 et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius, 6 immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua, 7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. 8 Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus. 9 Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.
10
Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis. 11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis. 12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur; 13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem. 14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum. 15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino, 16 ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico ".
17
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 " Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino, 19 in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris; 20 si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile. 21 Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. 22 Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino. 23 Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest. 24 Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25 De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis ". 26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27 " Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. 28 Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis. 29 Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis. 30 Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
31
Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus. 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos 33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus ".


Capitulum 23

23 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. 3 Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris.
4
Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. 5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. 6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, 8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ".
9
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 10 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, 11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum. 12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino, 13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin. 14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris.
15
Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas 16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam Domino 17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domino; 18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum oblatione similae et libamentis suis in odorem suavissimum Domino. 19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum. 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis. 21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris. 22 Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester ".
23
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 24 " Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus. 25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino ".
26
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27 " Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino. 28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro. 29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis; 30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris generationibus in cunctis habitationibus vestris. 32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ".
33
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 34 " Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino. 35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo; 36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non facietis. 37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei; 38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino. 39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ". 44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.


Capitulum 24

24 1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter. 3 Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris. 4 Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini.
5
Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas, 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues. 7 Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino. 8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. 9 Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ".
10
Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. 11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan. 12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus. 13 Qui locutus est ad Moysen dicens: 14 " Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus. 15 Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; 16 et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17
Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. 18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima. 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: 20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. 21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur. 22 Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester ". 23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.


Capitulum 25

25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai dicens: 2 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. 3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; 4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. 5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. 6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, 7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
8
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem; 9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. 10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. 11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis 12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. 13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam. 14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, 15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester. 18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes. 20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". 21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, 22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
23
Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. 24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur. 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. 26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. 28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum. 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo. 31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum. 32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi. 33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. 34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
35
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. 36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
39
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum, 40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum; 43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum. 44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam. 45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. 47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, 48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum 49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se, 50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata. 51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; 52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum, 53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: 55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ".


Capitulum 26

26 1 " Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. 2 Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego Dominus. 3 Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, 4 dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. 5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra. 6 Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros. 7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio. 8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. 9 Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. 10 Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis supervenientibus, proicietis. 11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea. 12 Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. 13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti. 14 Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec, 15 si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, 16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur. 17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente. 18 Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra 19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam. 20 Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt. 21 Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra; 22 emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae. 23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi, 24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra. 25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus. 26 Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non saturabimini. 27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me, 28 et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra, 29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum. 30 Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, 31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum. 32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. 33 Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae. 34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae; quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit. 35 Cunctis diebus solitudinis sabbatizabit, eo quod non requieverit in sabbatis vestris, quando habitabatis in ea. 36 Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente. 37 Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. 38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. 39 Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent. 40 Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi, 41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis. 42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, 43 quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint. 44 Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum. 45 Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus ". 46 Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.


Capitulum 27

27 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2
" Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium:
3
si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii;
4
si mulier, triginta.
5
A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem;
6
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres;
7
sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem.
8
Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit.
9
Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit
10
et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
11
Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem,
12
qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit.
13
Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.
14
Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit.
15
Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum.
16
Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti.
17
Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.
18
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.
19
Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.
20
Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra redimi non poterit;
21
sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius.
22
Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino,
23
supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.
24
In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae.
25
Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
26
Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
27
Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.
28
Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
29
Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur.
30
Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.
31
Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem.
32
Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.
33
Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur ".
34
Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.


Lévitique (NV) 21