Nombres (NV) 8
8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere Aa ron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae ". 3 Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi. 4 Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
5 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 6 " Tolle Levitas de medio filiorum Israel et purificabis eos 7 iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se. 8 Tollent bovem de armentis et oblationem eius similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato 9 et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel. 10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos, 11 et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius. 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos. 13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino 14 ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei; 15 et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus. Sicque purificabis et agitabis eos, 16 quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. 17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. 18 Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel 19 tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium ". 20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi. 21 Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati 22 ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 24 " Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus; 25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis ".
9 1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens: 2 " Faciant filii Israel Pascha in tempore suo 3 quarta decima die mensis huius ad vesperam iuxta omnia praecepta et iustificationes eius ". 4 Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha. 5 Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. 6 Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron 7 dixerunt ei: " Immundi sumus super animam hominis; quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? ". 8 Quibus respondit Moyses: " State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis ". 9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 10 " Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino 11 in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud, 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt. 13 Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. 14 Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae ".
15 Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. 16 Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18 Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco. 19 Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; 20 si diebus paucis fuisset nubes super habitaculum, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant. 21 Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22 Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. 23 Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi.
10 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus. 4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; 5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. 9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. 10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ".
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii; 12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. 13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. 14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab; 15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar; 16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. 17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. 19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel. 21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent. 22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; 24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; 27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: " Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ". 30 Cui ille respondit: " Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ". 31 Et ille: " Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ".
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: " Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ". 36 Cum autem deponeretur, aiebat: " Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ".
11 1 Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.
4 Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: " Quis dabit nobis ad vescendum carnes? 5 Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia. 6 Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man ". 7 Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. 8 Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. 10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, 11 et ait ad Dominum: " Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi populi huius super me? 12 Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". 13 Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra me dicentes: "Da nobis carnes, ut comedamus!". 14 Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. 15 Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si inveni gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea! ".
16 Et dixit Dominus ad Moysen: " Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. 17 Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. 18 Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes; ego enim audivi vos flere: "Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis 19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem, 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?" ". 21 Et ait Moyses: " Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense integro!". 22 Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? ". 23 Cui respondit Dominus: " Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non ".
24 Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. 25 Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt. 26 Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, 27 cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: " Eldad et Medad prophetant in castris ". 28 Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: " Domine mi Moyses, prohibe eos! ". 29 At ille: " Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? ". 30 Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
31 Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. 32 Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis. 34 Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat. 35 Egressi autem de Cibrottaava, venerunt in Aseroth et manserunt ibi.
12 1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam 2 et dixerunt: " Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ". Quod cum audisset Dominus 3 erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: " Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ". Cumque fuissent egressi, 5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, 6 dixit ad eos: " Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! 8 Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ". 9 Iratusque contra eos abiit,
10 nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, 11 ait ad Moysen: " Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ". 13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: " Deus, obsecro, sana eam! ". 14 Cui respondit Dominus: " Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ". 15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. 16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
13 1 Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus ". 3 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina: 4 de tribu Ruben Sammua filium Zacchur, 5 de tribu Simeon Saphat filium Hori, 6 de tribu Iudae Chaleb filium Iephonne, 7 de tribu Issachar Igal filium Ioseph, 8 de tribu Ephraim Osee filium Nun, 9 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu, 10 de tribu Zabulon Geddiel filium Sodi, 11 de tribu Ioseph, tribu Manasse, Gaddi filium Susi, 12 de tribu Dan Ammiel filium Gemalli, 13 de tribu Aser Sthur filium Michael, 14 de tribu Nephthali Nahabi filium Vaphsi, 15 de tribu Gad Guel filium Machi. 16 Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue. 17 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: " Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes, 18 considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures; 19 ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae; 20 humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae ". Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt.
21 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque Rohob in introitu Emath. 22 Ascenderuntque ad Nageb et venerunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. 23 Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt, 24 qui appellatus est Nehelescol, eo quod botrum portassent inde filii Israel. 25 Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,
26 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae 27 et narraverunt dicentes: " Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. 28 Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi; 29 Amalec habitat in Nageb, Hetthaeus et Iebusaeus et Amorraeus in montanis, Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis ". 30 Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: " Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam ". 31 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: " Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est ". 32 Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: " Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est; 33 ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur ".
14 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: " Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! 3 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum? ". 4 Dixeruntque alter ad alterum: " Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ".
5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel. 6 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: " Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ". 10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel,
11 et dixit Dominus ad Moysen: " Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? 12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ". 13 Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, 14 et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. 15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: 16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: 18 "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". 19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum ".
20 Dixitque Dominus: " Dimisi iuxta verbum tuum. 21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! 22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, 23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam. 25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ". 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 27 " Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi. 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! 29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. 32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac; 33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. 34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. 35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ".
36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.
39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: " Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus ". 41 Quibus Moyses: " Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? 42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! 43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum ". 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.
15 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, 3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus, 4 offeret, quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin, 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam per agnos singulos. 6 Per arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin; 7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. 8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin, 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino. 11 Sic facies per singulos boves et arietes et agnos et capras. 12 Secundum numerum victimarum quas offeretis, ita facietis singulis secundum numerum earum. 13 Omnis indigena eodem ritu offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino. 14 Et omnis peregrinus, qui habitat vobiscum vel qui commoratur in medio vestri in omnibus generationibus vestris, offeret sacrificium ignis in odorem suavitatis Domino eodem modo sicut et vos. 15 Unum praeceptum erit tam vobis quam advenis pro omnibus generationibus vestris coram Domino. 16 Una lex erit atque unum iudicium tam vobis quam advenis, qui vobiscum commorantur ".
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis donaria Domino 20 de pulmento placentam. Sicut de areis donaria separatis, 21 ita et de pulmentis dabitis ea Domino.
22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen 23 et mandavit per eum ad vos a die, qua coepit iubere et ultra ad generationes vestras, 24 si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato. 25 Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo. 26 Et dimittetur universae plebi filiorum Israel et advenis, qui peregrinantur inter eos, quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo. 28 Et expiabit pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino; expiabit pro ea, et dimittetur illi. 29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo. 31 Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam ".
32 Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae congregationi, 34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent. 35 Dixitque Dominus ad Moysen: " Morte moriatur homo iste; obruat eum lapidibus omnis turba extra castra ". 36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus; et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.
37 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 38 " Loquere filiis Israel et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas. 39 Quas cum videbitis, recordabimini omnium mandatorum Domini eaque facietis nec sequamini cogitationes vestras et oculos per res varias fornicantes, 40 sed magis memores omnium praeceptorum meorum faciatis ea sitisque sancti Deo vestro. 41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. Ego Dominus Deus vester ".
16 1 Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben 2 surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi. 3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: " Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini? ". 4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem 5 locutusque ad Core et ad omne concilium: " Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet. 6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque turibulum suum, tu, Core, et omne concilium tuum; 7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino; et, quemcumque elegerit, ipse erit sanctus. Sufficiat vobis, filii Levi! ". 8 Dixitque rursum ad Core: " Audite, filii Levi. 9 Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea? 10 Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, 11 et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum? ".
12 Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab, qui responderunt: " Non venimus! 13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? 14 Revera non induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum! An et oculos illorum hominum vis eruere? Non venimus! ". 15 Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: " Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum ". 16 Dixitque ad Core: " Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. 17 Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis unusquisque turibulum suum ". 18 Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron, 19 et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini. 20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait: 21 " Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam ". 22 Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: " Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet? ".
23 Et ait Dominus ad Moysen: 24 " Praecipe universo populo, ut separetur ab habitaculis Core et Dathan et Abiram ". 25 Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiram et, sequentibus eum senioribus Israel, 26 dixit ad turbam: " Recedite ab habitaculis hominum impiorum et nolite tangere, quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum ". 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et filiis et parvulis. 28 Et ait Moyses: " In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa, quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: 29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus. 30 Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum ". 31 Confestim igitur, ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum 32 et aperiens os suum devoravit illos cum domibus suis et omnibus hominibus Core et universa substantia eorum; 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio congregationis. 34 At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: " Ne forte et nos terra deglutiat ".
35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
Nombres (NV) 8