Matthieu (NV) 1
1 1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius,
3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,
4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,
5 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,
6 Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,
8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,
9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,
10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam,
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,
13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor,
14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud,
15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.
18 Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: " Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; 21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ". 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 " Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ", quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; 25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.
2 1 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes: " Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum ". 3 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt ei: " In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam:
6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel" ".
7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; 8 et mittens illos in Bethlehem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ". 9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. 12 Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ". 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: " Ex Aegypto vocavi filium meum ".
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. 17 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18 " Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt ".
19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 20 dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ". 21 Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. 22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae 23 et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: " Nazaraeus vocabitur ".
3 1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 2 et dicens: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ". 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ".
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. 5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: " Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis dicere intra vos: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. 10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 12 cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ".
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: " Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ". 15 Respondens autem Iesus dixit ei: " Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ". Tunc dimittit eum. 16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. 17 Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ".
4 1 Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. 2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei: " Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ". 4 Qui respondens dixit: " Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".
5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 et dicit ei: " Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ".
7 Ait illi Iesus: " Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ".
8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dicit illi: " Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me". 10 Tunc dicit ei Iesus: " Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ".
11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. 13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam 14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
15 " Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ".
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".
18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. 19 Et ait illis: " Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ". 20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. 22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25 Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
5 1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius; 2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
3 " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. 12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. 18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
21 Audistis quia dictum est antiquis: "Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio". 22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: "Racha", reus erit concilio; qui autem dixerit: "Fatue", reus erit gehennae ignis. 23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". 28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
31 Dictum est autem: "Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii". 32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". 34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, 35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; 36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester: "Est, est", "Non, non"; quod autem his abundantius est, a Malo est.
38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". 39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; 40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. 42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". 44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. 46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? 48 Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.
6 1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. 2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,
10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; 23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt!
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. 29 Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? 31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?", aut: "Quo operiemur?". 32 Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. 33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. 34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
7 1 Nolite iudicare, ut non iudice mini; 2 in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4 Aut quomodo dices fratri tuo: "Sine, eiciam festucam de oculo tuo", et ecce trabes est in oculo tuo? 5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
13 Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; 14 quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 16 A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; 18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
21 Non omnis, qui dicit mihi: "Domine, Domine", intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. 22 Multi dicent mihi in illa die: "Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?". 23 Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. 25 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. 26 Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. 27 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ".
28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.
8 1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ". 3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: " Volo, mundare! "; et confestim mundata est lepra eius. 4 Et ait illi Iesus: " Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ".
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens: " Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ". 7 Et ait illi: " Ego veniam et curabo eum ". 8 Et respondens centurio ait: " Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit". 10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: "Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ". 13 Et dixit Iesus centurioni: " Vade; sicut credidisti, fiat tibi ". Et sanatus est puer in hora illa.
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; 15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: " Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ".
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 Et accedens unus scriba ait illi: " Magister, sequar te, quocumque ieris ". 20 Et dicit ei Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ".
21 Alius autem de discipulis eius ait illi: "Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ". 22 Iesus autem ait illi: " Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ".
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. 24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: " Domine, salva nos, perimus! ". 26 Et dicit eis: " Quid timidi estis, modicae fidei? ". Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt dicentes: " Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ".
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt dicentes: " Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ". 30 Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31 Daemones autem rogabant eum dicentes: " Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ". 32 Et ait illis: " Ite ". Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
9 1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: " Confide, fili; remittuntur peccata tua ". 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: " Hic blasphemat ". 4 Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: " Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Quid enim est facilius, dicere: "Dimittuntur peccata tua", aut dicere: "Surge et ambula"? 6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata - tunc ait paralytico -: Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ". 7 Et surrexit et abiit in domum suam. 8 Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: "Sequere me". Et surgens secutus est eum.
10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. 11 Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ". 12 At ille audiens ait: " Non est opus valentibus medico sed male habentibus. 13 Euntes autem discite quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium". Non enim veni vocare iustos sed peccatores ".
14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: " Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ". 15 Et ait illis Iesus: " Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ".
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: " Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ". 19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. 21 Dicebat enim intra se: " Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ". 22 At Iesus conversus et videns eam dixit: " Confide, filia; fides tua te salvam fecit ". Et salva facta est mulier ex illa hora.
23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, 24 dicebat: " Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ". Et deridebant eum. 25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26 Et exiit fama haec in universam terram illam.
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: " Miserere nostri, fili David! ". 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: " Creditis quia possum hoc facere? ". Dicunt ei: "Utique, Domine". 29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: "Secundum fidem vestram fiat vobis". 30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: " Videte, ne quis sciat ". 31 Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: " Numquam apparuit sic in Israel! ". 34 Pharisaei autem dicebant: " In principe daemoniorum eicit daemones ". 35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.
36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: " Messis quidem multa, operarii autem pauci; 38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ".
10 1 Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3 Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, 4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: " In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6 sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. 7 Euntes autem praedicate dicentes: "Appropinquavit regnum caelorum". 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam; 13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
17 Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 25 Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta.
28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. 29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; 33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36 et inimici hominis domestici eius.
37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; 38 et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 39 Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42 Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ".
Matthieu (NV) 1