Nombres (NV) 27
27 1 Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque dixerunt: 3 " Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios. 4 Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri ". 5 Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini, 6 qui dixit ad eum: 7 " Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant. 8 Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas; 9 si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius. 11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi ".
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ". Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin. 15 Cui respondit Moyses: 16 " Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc 17 et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore ". 18 Dixitque Dominus ad eum: " Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, 19 quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione et dabis ei praecepta, cunctis videntibus, 20 et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. 21 Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio ". 22 Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi; 23 et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi.
28 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 2 " Praecipe filiis Israel et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua. 3 Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum; 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam; 5 decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin. 6 Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius. 10 Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius. 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos 12 et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes, 13 et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. 14 Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16 Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit, 17 et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis, 18 quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea. 19 Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; 20 et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21 et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos; 22 et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius. 25 Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
26 Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea. 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem, 28 atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas, 29 per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem; 30 hircum quoque, qui mactatur pro expiatione, 31 praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
29 1 Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem; 3 et in oblationibus eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem, 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem; 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram, 6 praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
7 Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis. 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; 9 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem, 10 decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem agni; 11 et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum.
12 Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; 14 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus, 15 et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim; 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius. 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; 18 oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum. 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos imma culatos quattuordecim, 21 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius. 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 24 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 27 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 30 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 32 Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, 33 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 35 Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, 37 oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. 39 Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis ".
30 1 Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus imperarat,
2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus: 3 Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit. 4 Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari, 5 si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. 6 Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater. 7 Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento, 8 quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat. 9 Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus. 10 Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent. 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento, 12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat. 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14 Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat. 15 Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit. 16 Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ". 17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.
31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum ". 3 Statimque Moyses: " Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum ". 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam, 6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei. 7 Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt 8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio; 9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt: 10 tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit; 11 et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis, 12 et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. 13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra. 14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello, 15 ait: " Cur omnes feminas reservastis? 16 Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? 17 Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate; 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis. 19 Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri. 20 Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis ". 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: " Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: 22 Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum, 23 omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur. 24 Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis ". 25 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 26 " Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum; 27 dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem. 28 Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt. 30 Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini ". 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus. 32 Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia, 33 boum septuaginta duo milia, 34 asinorum sexaginta milia et mille, 35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia. 36 Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae, 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque, 38 et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo, 39 de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus, 40 de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. 41 Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum. 42 Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant, 43 de hac media parte, quae contigerat congregationi, id est de ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis 44 et de bobus triginta sex milibus 45 et de asinis triginta milibus quingentis 46 et de hominibus sedecim milibus, 47 tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. 48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt: 49 " Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit. 50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum ". 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis speciebus; 52 omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. 53 Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat. 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino.
32 1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2 venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt: 3 " Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon, 4 terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima ". 5 Dixeruntque: " Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem ". 6 Quibus respondit Moyses: " Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? 7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus? 8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? 9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. 10 Qui iratus iuravit dicens: 11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me, 12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!". 13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. 14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. 15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ". 16 At illi prope accedentes dixerunt: " Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes; 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias. 18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam; 19 nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ". 20 Quibus Moyses ait: " Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam, 21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se, 22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino. 23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete ". 25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: " Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster: 26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad; 27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ". 28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos: 29 " Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. 30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ". 31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: " Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus. 32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ". 33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum. 34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer 35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa 36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim 38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant. 39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius. 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair). 42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
33 1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis 4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem, 5 castrametati sunt in Succoth. 6 Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum. 8 Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara. 9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt. 10 Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro 11 castrametati sunt in deserto Sin; 12 unde egressi venerunt in Daphca. 13 Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus. 14 Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum; 15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai. 16 Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava; 17 profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth. 18 Et de Aseroth venerunt in Rethma; 19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares. 20 Unde egressi venerunt in Lebna; 21 de Lebna castrametati sunt in Ressa; 22 egressique de Ressa venerunt in Ceelatha, 23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher. 24 Egressi de monte Sepher venerunt in Arada; 25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth; 26 profectique de Maceloth venerunt in Thahath; 27 de Thahath castrametati sunt in Thare. 28 Unde egressi fixere tentoria in Methca 29 et de Methca castrametati sunt in Hesmona; 30 profectique de Hesmona venerunt in Moseroth. 31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan; 32 profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad; 33 unde profecti castrametati sunt in Ietebatha. 34 Et de Ietebatha venerunt in Ebrona; 35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber. 36 Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades. 37 Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom. 38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, 39 cum esset annorum centum viginti trium. 40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel. 41 Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona; 42 unde egressi venerunt in Phinon. 43 Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth; 44 et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum. 45 Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad; 46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim. 47 Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo. 48 Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho; 49 ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen: 51 " Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan, 52 disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate. 53 Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, 54 quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur. 55 Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; 56 et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam ".
34 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Praecipe filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. 3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum. 4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Acrabbim (id est Scorpionum), ita ut transeant in Sin et perveniant ad meridiem Cadesbarne, unde egredientur ad Asaraddar et tendent usque ad Asemona. 5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni litore finietur. 6 Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur. 7 Porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Hor, 8 a quo venient in introitum Emath usque ad terminos Sedada. 9 Ibuntque confinia usque ad Zephrona et Asarenon. Hi erunt termini in parte aquilonis. 10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de Asarenon usque Sephama; 11 et de Sephama descendent termini in Rebla ad orientem Ain; inde descendent et pervenient ad latus maris Chenereth in oriente 12 et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu ". 13 Praecepitque Moyses filiis Israel dicens: " Haec erit terra, quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari novem tribubus et dimidiae tribui. 14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse, 15 id est duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam ".
16 Et ait Dominus ad Moysen: 17 " Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 18 et singuli principes de tribubus singulis, 19 quorum ista sunt vocabula: de tribu Iudae Chaleb filius Iephonne; 20 de tribu Simeon Samuel filius Ammiud; 21 de tribu Beniamin Elidad filius Chaselon; 22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli. 23 Filiorum Ioseph: de tribu Manasse Hanniel filius Ephod, 24 de tribu Ephraim Camuel filius Sephtan. 25 De tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach; 26 de tribu Issachar dux Phaltiel filius Ozan; 27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi; 28 de tribu Nephthali Phedael filius Ammiud ". 29 Hi sunt, quibus praecepit Dominus, ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.
35 1 Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campe tribus Moab supra Iordanem contra Iericho: 2 " Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum, 3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum; 4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur. 5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana. 6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis, 7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis. 8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ".
9 Ait Dominus ad Moysen: 10 " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan, 11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint; 12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur. 13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur, 14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan, 15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit. 16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur. 17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur. 18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur. 19 Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. 20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit. 22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis, 23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum, 24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas 25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. 26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit, 27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit; 28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. 29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris. 30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur. 31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur. 32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis. 33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. 34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ".
Nombres (NV) 27