Presbyterorum ordinis 15
15 Inter virtutes quae ministerio Presbyterorum maxime requiruntur, nominanda est illa dispositio animi qua semper parati sunt non suam voluntatem quaerere, sed voluntatem Eius qui misit eos. Divinum enim opus ad quod implendum a Spiritu Sancto assumpti sunt, omnes humanas vires humanamque sapientiam transcendit; nam infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (1Co 1,27). Propriae igitur infirmitatis conscius, verus Christi minister in humilitate laborat, probans quid sit beneplacitum Deo, atque, veluti alligatus Spiritu, ab Illius voluntate in omnibus ducitur, qui omnes homines vult salvos fieri; quam voluntatem in cotidianis rerum adiunctis detegere et exsequi potest, humiliter inserviendo omnibus qui ei, in munere sibi commisso et in multiplicibus vitae suae eventibus, a Deo concrediti sunt.
Ministerium autem sacerdotale, cum sit ministerium ipsius Ecclesiae, nonnisi in communione hierarchica totius corporis adimpleri potest. Caritas ergo pastoralis Presbyteros urget ut, in hac communione agentes, voluntatem propriam per oboedientiam servitio Dei ac fratrum dedicent, in spiritu fidei accipientes et exsequentes quae a Summo Pontifice et a proprio Episcopo necnon ab aliis superioribus praecipiuntur vel commendantur; libentissime impendentes et superimpendentes seipsos in quocumque munere etiam humiliori et pauperiori quod ipsis concreditur. Hac enim ratione necessariam unitatem servant et firmant cum fratribus suis in ministerio, maxime autem cum eis quos Dominus rectores visibiles Ecclesiae suae constituit, et ad aedificationem operantur Corporis Christi, quod per omnem iuncturam subministrationis crescit.
Haec oboedientia, quae ad maturiorem libertatem filiorum Dei adducit, natura sua exigit ut, dum, in suo munere adimplendo, caritate moti, vias novas ad maius Ecclesiae bonum prudenter exquirunt, Presbyteri incepta sua fidenter proponant, et necessitudines gregis sibi commissi instanter exponant, parati semper ad illorum se subiiciendos iudicio, qui princeps in Ecclesia Dei regenda munus exercent.
Hac humilitate et oboedientia responsabili et voluntaria Presbyteri sese Christo conformant, sentientes in se quod et in Christo Iesu, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens ... factus oboediens usque ad mortem (Ph 2,7-8), et hac oboedientia inoboedientiam Adami devicit redemitque, testante Apostolo: Per inoboedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius oboeditionem, iusti constituentur multi (Rm 5,19).
16 Perfecta et perpetua propter Regnum coelorum continentia a Christo Domino commendata, per decursum temporum et etiam nostris diebus a non paucis christifidelibus libenter accepta et laudabiliter observata, ab Ecclesia speciali modo pro vita sacerdotali semper permagni habita est. Est enim signum simul et stimulus caritatis pastoralis atque peculiaris fons spiritualis foecunditatis in mundo. Non exigitur quidem a sacerdotio suapte natura, uti apparet ex praxi Ecclesiae primaevae et ex traditione Ecclesiarum Orientalium, ubi praeter illos qui cum omnibus Episcopis ex dono gratiae coelibatum eligunt servandum, sunt etiam optime meriti Presbyteri coniugati: dum vero ecclesiasticum coelibatum commendat, Sacrosancta haec Synodus nullo modo absimilem illam disciplinam immutare intendit, quae in Orientalibus Ecclesiis legitime viget, omnesque illos peramanter hortatur, qui in matrimonio presbyteratum receperunt, ut, in sancta vocatione perseverantes, plene et generose vitam suam gregi sibi commisso impendere pergant.
Coelibatus vero multimodam convenientiam cum sacerdotio habet. Missio enim sacerdotis integra dedicatur servitio novae humanitatis, quam Christus, victor mortis, per Spiritum suum in mundo suscitat, quaeque originem suam non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo (Jn 1,13) habet. Per virginitatem autem vel coelibatum propter Regnum coelorum servatum, Presbyteri nova et eximia ratione Christo consecrantur, Ei facilius indiviso corde adhaerent, liberius in Ipso et per Ipsum servitio Dei et hominum sese dedicant, Eius Regno ac operi regenerationiS supernae expeditius ministrant, et sic aptiores fiunt qui paternitatem in Christo latius accipiant. Hoc ergo modo, coram hominibus profitentur se velle indivise muneri sibi commisso dedicari, fideles scilicet despondendi uni viro, illosque exhibendi virginem castam Christo, et sic arcanum illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro plene manifestandum quo Ecclesia unicum Sponsum Christum habet. Signum insuper vivum efficiuntur illius mundi futuri, per fidem et caritatem iam praesentis, in quo filii resurrectionis neque nubent neque ducent uxores.
His rationibus in mysterio Christi Eiusque missione fundatis, coelibatus, qui prius sacerdotibus commendabatur, postea in Ecclesia Latina omnibus ad Ordinem sacrum promovendis lege impositus est. Quam legislationem, ad eos qui ad Presbyteratum destinantur quod attinet, Sacrosancta haec Synodus iterum comprobat et confirmat, confidens in Spiritu donum coelibatus, sacerdotio Novi Testamenti tam congruum, liberaliter a Patre dari, dummodo qui sacerdotium Christi per Sacramentum Ordinis participant, immo et universa Ecclesia, humiliter et enixe illud expetant. Exhortatur etiam haec Sacra Synodus omnes Presbyteros, qui sacrum coelibatum gratia Dei confisi libera voluntate secundum exemplum Christi acceperunt ut, illi magno animo et toto corde inhaerentes, atque in hoc statu fideliter perseverantes, agnoscant praeclarum illud donum, quod a Patre sibi datum est quodque a Domino tam aperte extollitur, necnon prae oculis habeant magna mysteria, quae in eo significantur atque adimplentur.
Quo magis autem perfecta continentia in mundo huius temporis a non paucis hominibus impossibilis reputatur, eo humilius et perseverantius Presbyteri gratiam fidelitatis, numquam petentibus denegatam, una cum Ecclesia expostulabunt, cuncta subsidia supernaturalia et naturalia insimul adhibentes, quae omnibus praesto sunt. Normas praesertim asceticas quae ab experientia Ecclesiae probantur et quae in mundo hodierno haud minus necessariae sunt, sequi ne omittant. Rogat itaque haec Sacrosancta Synodus non solum sacerdotes, sed et omnes fideles, ut eis hoc pretiosum donum coelibatus sacerdotalis cordi sit, petantque omnes a Deo, ut Ipse illud donum Ecclesiae suae semper abundanter largiatur.
17 Amicabili et fraterna conversatione inter se et cum ceteris hominibus, discere valent Presbyteri valores humanos colere et bona creata tamquam Dei dona aestimare. Versantes in mundo sciant tamen semper se secundum verbum Domini Magistri nostri non esse de mundo. Utentes ergo mundo tamquam non utentes, pervenient ad illam libertatem, qua liberati ab omni cura inordinata dociles fiunt ad vocem divinam in vita cotidiana audiendam. Ex hac libertate et docilitate excrescit discretio spiritualis qua recta habitudo ad mundum bonaque terrestria invenitur. Quae habitudo ideo pro Presbyteris magni est momenti, quia missio Ecclesiae in medio mundo adimpletur et quia bona creata profectui personali hominis prorsus sunt necessaria. Grati ergo sint pro omnibus, quae eis Pater coelestis ad vitam recte peragendam largitur. Discernant tamen oportet in lumine fidei omnia, quae eis occurrant, ut ad rectum usum bonorum Dei voluntati respondentem ducantur et quae missioni suae sunt noxia respuant.
Sacerdotes enim, quippe quorum Dominus sit pars et hereditas (Num. 18, 20), bonis temporalibus uti debent tantummodo eos in fines, ad quos iuxta Christi Domini doctrinam Ecclesiaeque ordinationem eadem destinari licet.
Bona ecclesiastica proprie dicta, secundum rei naturam, ad normam legum ecclesiasticarum, sacerdotes, adiuvantibus quatenus fieri possit peritis laicis, moderentur atque eadem destinent semper eos in fines ad quos prosequendos Ecclesiae licet bona temporalia possidere, videlicet ad cultum divinum ordinandum, ad honestam cleri sustentationem procurandam, necnon ad opera sacri apostolatus vel caritatis, praesertim erga egenos, exercenda.45 Bona autem quae occasione exercitii alicuius ecclesiastici officii sibi comparant, salvo iure particulari, Presbyteri, non secus ac Episcopi, adhibeant imprimis ad suam honestam sustentationem et ad officiorum proprii status adimpletionem; quae vero supersint in bonum Ecclesiae vel in opera caritatis destinare velint. Itaque officium ecclesiasticum ne quaestui habeant neve reditus ab eo provenientes in propriae rei familiaris amplificationem impendant. Quare sacerdotes, nequaquam divitiis cor apponentes, omnem cupiditatem semper vitent et ab omni specie mercaturae sedulo abstineant.
Immo ad paupertatem voluntariam amplexandam invitantur, qua Christo manifestius conformentur, et ad sacrum ministerium promptiores fiant. Christus enim propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius inopia divites essemus. Apostoli autem exemplo suo testificati sunt gratuitum Dei donum gratis dandum esse, scientes et abundare et penuriam pati. Sed et aliqualis rerum communis usus, ad instar bonorum communionis quae in historia primaevae Ecclesiae extollitur, caritati pastorali optime viam sternit; et per eam vivendi formam Presbyteri laudabiliter ad praxim reducere possunt spiritum paupertatis qui a Christo commendatur.
Spiritu ergo Domini ducti, qui Salvatorem unxit et evangelizare pauperibus misit, Presbyteri, necnon et Episcopi, omnia illa vitent quae pauperes quolibet modo avertere possent, prae ceteris Christi discipulis omnem speciem vanitatis in suis rebus seponentes. Habitationem suam ita disponant, ut haec nemini impervia appareat et ut nemo umquam, etiam humilior, eam frequentare vereatur.
18 Unionem cum Christo ut in omnibus vitae adiunctis fovere valeant, Presbyteri, praeterquam exercitio conscio ministerii sui, gaudent mediis communibus et particularibus, novis et veteribus, quae Spiritus Sanctus in Populo Dei suscitare numquam destitit et quae Ecclesia ad suorum membrorum sanctificationem commendat, immo aliquando et iubet. Prae omnibus spiritualibus subsidiis illi eminent actus, quibus christifideles ex duplici mensa Sacrae Scripturae et Eucharistiae Verbo Dei nutriuntur; quanti momenti sit eorum assidua frequentatio pro sanctificatione Presbyterorum propria neminem latet.
Christo Salvatori et Pastori intime uniuntur sacramentalis gratiae ministri per fructuosam Sacramentorum receptionem, speciatim in frequenti Poenitentiae sacramentali actu, quippe qui, cotidiana conscientiae discussione praeparatus, necessariam cordis conversionem ad Patris misericordiarum amorem tantopere foveat. Sub lumine fidei lectione divina enutritae, possunt Dei voluntatis signa et Eius gratiae impulsus in variis vitae eventibus sedulo inquirere, et ita missioni suae in Spiritu Sancto assumptae dociliores in dies fieri. Talis docilitatis mirum exemplum in Beata Maria Virgine semper inveniunt, quae, a Spiritu Sancto ducta, seipsam mysterio hominum Redemptionis totam devovit; quam Summi et Aeterni Sacerdotis Matrem et Apostolorum Reginam, atque ministerii sui praesidium, Presbyteri filiali devotione et cultu venerentur ac diligant.
Ad suum ministerium cum fidelitate adimplendum, colloquium cotidianum cum Christo Domino in visitatione et personali cultu Sanctissimae Eucharistiae sibi cordi sit; recessui spirituali libenter vacent atque directionem spiritualem magni habeant. Multimodis, speciatim per probatam orationem mentalem et varias precum formas, quas libere eligunt, Presbyteri quaerunt et a Deo enixe rogant illum verae adorationis spiritum, quo ipsi, simul cum plebe sibi commissa, intime se cum Christo Novi Testamenti Mediatore uniant, et ita tamquam filii adoptionis clamare possint: Abba, Pater (Rm 8,15).
19 Presbyteri ab Episcopo in sacro ritu Ordinationis admonentur ut sint maturi in scientia et sit doctrina eorum spiritualis medicina populo Dei. Scientia autem ministri sacri sacra esse debet, quia e sacro fonte desumpta et ad sacrum finem directa. Praeprimis itaque hauritur ex lectione et meditatione Sacrae Scripturae, sed et studio Sanctorum Patrum et Doctorum aliorumque Traditionis monumentorum fructuose nutritur. Praeterea, ad aptas responsiones reddendas quaestionibus ab hominibus huius aetatis agitatis, Presbyteri bene noscant oportet Magisterii ac praecipue Conciliorum ac Romanorum Pontificum documenta, atque consulant optimos et probatos scientiae theologicae scriptores.
Cum vero nostris temporibus cultura humana et etiam scientiae sacrae novo gressu progrediantur, incitantur Presbyteri ut scientiam suam de divinis et humanis apte et sine intermissione perficiant, atque ita ad colloquium cum coaetaneis opportunius ineundum se praeparent.
Quo facilius Presbyteri in studia incumbant et methodos evangelizationis et apostolatus efficacius addiscant, omni cura ipsis opportuna subsidia comparentur, cuiusmodi sunt institutio, iuxta cuiusque territorii condiciones, cursuum vel congressuum, erectio centrorum pastoralibus studiis destinatorum, constitutio bibliothecarum et apta per personas idoneas studiorum moderatio. Considerent insuper Episcopi singuli aut inter se uniti modum opportuniorem efficiendi ut omnes sui Presbyteri, statis temporibus, maxime autem paucos post annos ab eorum ordinatione, frequentare possint cursum, quo ipsis praebeatur occasio cum ad pleniorem methodorum pastoralium et scientiae theologicae cognitionem acquirendam, tum ad vitam spiritualem roborandam et ad mutuo experientias apostolicas cum fratribus communicandas. His aliisque aptis subsidiis peculiari cura iuventur etiam neoparochi et illi qui novo pastorali operi addicuntur, vel qui in aliam dioecesim vel nationem mittuntur.
Tandem solliciti erunt Episcopi ut aliqui ad profundiorem rerum divinarum scientiam se dedicent, ut numquam desint magistri ad clericos instituendos idonei, ut reliqui sacerdotes et fideles iuventur ad necessariam sibi doctrinam comparandam, utque sanus in sacris disciplinis foveatur progressus, qui Ecclesiae prorsus est necessarius.
20 Servitio Dei dediti in implendo officio sibi commisso, digni sunt Presbyteri qui aequam recipiant remunerationem, quia dignus est operarius mercede sua (Lc 10,7), 61 atque Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere (1Co 9,14). Quapropter, quatenus aequae Presbyterorum remunerationi non aliunde provisum fuerit, ipsi fideles, quippe in quorum bonum Presbyteri operam impendant, vera obligatione tenentur curandi ut eisdem necessaria ad vitam honeste et digne ducendam subsidia procurari valeant. Episcopi autem de hac eorum obligatione fideles monere tenentur et curare debent, sive singuli pro sua quisque dioecesi, sive aptius plures simul pro communi territorio, ut normae instituantur, quibus debite consulatur honestae sustentationi eorum qui in Populi Dei servitium aliquo munere funguntur vel functi sunt.
Remuneratio autem ab unoquoque percipienda, ratione quidem habita tum ipsius muneris naturae tum locorum temporumque condicionum, fundamentaliter eadem sit pro omnibus in iisdem adiunctis versantibus, eorum condicioni sit congrua et eis praeterea tribuat facultatem non solum debite providendi remunerationi eorum qui servitio Presbyterorum se dedicant, sed etiam indigentibus per se ipsos aliqua ratione subveniendi, quod ministerium erga pauperes, iam a primis suis exordiis, magno semper in honore Ecclesia habuit. Haec remuneratio insuper talis sit, quae Presbyteris permittat quotannis debitum et sufficiens habere feriarum tempus, quod quidem, ut Presbyteri habere valeant, Episcopi curare debent.
Officio vero, quod sacri ministri adimplent, praecipuum momentum tribuere oportet. Quare systema sic dictum beneficiale relinquatur aut saltem ita reformetur ut pars beneficialis, seu ius ad reditus ex dote officio adnexos, habeatur tamquam secundaria, et princeps in iure tribuatur locus ipsi officio ecclesiastico, quod quidem deinceps intellegi debet quodlibet munus stabiliter collatum in finem spiritualem exercendum.
21 Prae oculis semper habeatur exemplum credentium in primaeva Ecclesia hierosolymitana, in qua erant illis omnia communia (Ac 4,32), dividebatur autem singulis prout cuique opus erat (Ac 4,35). Summopere itaque congruit ut, in regionibus saltem in quibus cleri sustentatio penitus aut magna ex parte a fidelium oblationibus pendet, bona in hunc finem oblata colligat institutio quaedam dioecesana, quam administrat Episcopus, adiuvantibus sacerdotibus delegatis et, ubi utilitas id suadeat, etiam laicis in re oeconomica peritis. In votis quoque est ut praeterea, quantum fieri possit, in singulis dioecesibus vel regionibus constituatur massa bonorum communis, qua valeant Episcopi aliis obligationibus erga personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque dioecesis necessitatibus occurrere, quaque etiam valeant dioeceses divitiores adiuvare pauperiores, ut illarum abundantia harum inopiam suppleat. Quae etiam massa communis imprimis constituatur oportet ex bonis a fidelium oblationibus, sed ex aliis quoque fontibus, iure determinandis, provenientibus.
In nationibus praeterea ubi praevidentia socialis in favorem cleri nondum apte ordinata est, curent Conferentiae Episcopales ut, attentis semper legibus ecclesiasticis et civilibus, habeantur sive instituta dioecesana, etiam inter se foederata, sive instituta pro variis dioecesibus simul constituta, sive associatio pro toto territorio condita, quibus, sub vigilantia Hierarchiae, satis provideatur tum congruenti praecaventiae et adsistentiae sanitariae, quam vocant, tum debitae sustentationi Presbyterorum qui infirmitate, invaliditate aut senectute laborant. Sacerdotes vero instituto erecto opem ferant, moti spiritu solidarietatis erga fratres suos, communicantes tribulationibus eorum, simul considerantes se ita, sine anxietate de sorte futura, alacriore sensu evangelico paupertatem colere atque animarum saluti penitus se tradere posse. Satagant autem ii, ad quos spectat, ut eadem diversarum nationum instituta inter se colligantur, ut firmius robur consequantur latiusque propagentur.
22 Sacrosancta haec Synodus gaudia vitae sacerdotalis prae oculis habens, etiam difficultates non praeterire potest, quas in hodiernae vitae adiunctis patiuntur Presbyteri. Scit etiam quantum condiciones oeconomicae et sociales, immo et hominum mores, transformantur, quantumque ordo valorum in aestimatione hominum immutatur; Ecclesiae ministri inde, immo et nonnumquam christifideles, in hoc mundo quasi alienos ab ipso se sentiunt, anxie quaerentes quibusnam idoneis mediis et verbis cum eodem communicare valeant. Nova enim quae fidei obstant impedimenta, apparens peracti laboris sterilitas necnon acerba quam experiuntur solitudo, eos in periculum adducere possunt ne animo deprimantur.
Mundum autem, qualis hodie dilectioni et ministerio Pastorum Ecclesiae concreditur, sic Deus dilexit, ut Filium suum Unigenitum pro ipso daret. Revera, mundus hic, multis quidem peccatis detentus sed non parvis etiam facultatibus praeditus, Ecclesiae lapides vivos praebet, qui coaedificantur in habitaculum Dei in Spiritu. Idem Spiritus Sanctus, dum Ecclesiam impellit ut ad mundum huius temporis adeundum novas vias aperiat, congruas quoque ministerii sacerdotalis accommodationes suggerit ac fovet.
Meminerint Presbyteri se in opere exercendo numquam solos esse, sed inniti omnipotenti Dei virtute: atque in Christum credentes, qui eos ad Sacerdotium suum participandum vocavit, cum omni fiducia suo ministerio sese devoveant, scientes potentem esse Deum ut augeat in eis caritatem. Meminerint etiam fratres in sacerdotio, immo et fideles totius mundi sibi socios habere. Cooperantur enim omnes Presbyteri in exsequendo Dei salutari proposito, mysterio scilicet Christi seu sacramento abscondito a saeculis in Deo, quod nonnisi paulatim ad effectum deducitur, diversis conspirantibus ministeriis in aedificationem Corporis Christi, donec Eiusdem compleatur aetatis mensura. Quae omnia, cum abscondita sint cum Christo in Deo, fide maxime percipi possunt. Fide enim necesse est ambulare duces Populi Dei, exemplum sequentes fidelis Abrahae, qui fide oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret (He 11,8). Revera mysteriorum Dei dispensator assimilari valet homini in agro seminanti, de quo Dominus dixit: Et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille (Mc 4,27).
Ceterum Dominus Iesus, qui dixit: Confidite, ego vici mundum (Jn 16,33), his verbis Ecclesiae suae non promisit perfectam in hoc saeculo victoriam. Gaudet vero Sacrosancta Synodus quod terra Evangelii semine inseminata nunc multis in locis fructificat sub ductu Spiritus Domini, qui replet orbem terrarum, quique in multorum cordibus sacerdotum atque fidelium spiritum vere missionalem excitavit. De quibus omnibus Sacrosancta Synodus universis orbis Presbyteris peramanter grates agit: Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia, et in Christo Iesu (Ep 3,20-21).
Presbyterorum ordinis 15