Psaume (NV) 1
1 1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.
6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
2 1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
3 " Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ".
4 Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos:
6 " Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ".
7 Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: " Filius meus es tu; ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ".
10 Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram.
11 Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
3 1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.
2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,
3 multi dicunt animae meae: " Non est salus ipsi in Deo ".
4 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;
8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.
9 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
4 1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David.
2 Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
5 Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite.
6 Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.
7 Multi dicunt: " Quis ostendit nobis bona? ". Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
8 Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
9 In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
5 1 Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum.
3 Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et exspectabo.
5 Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus,
6 neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas.
11 Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et omnes, qui sperant in te, laetentur, in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum;
13 quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi scuto, bona voluntate coronabis eum.
6 1 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam.
8 Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.
7 1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam.
2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me,
3 ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem,
6 persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti.
8 Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere:
9 Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
10 Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus.
11 Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde.
12 Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies.
13 Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum?
14 Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.
15 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;
16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit.
17 Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.
8 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:
8 oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
9 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.
2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
8 HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum;
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius.
13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum.
14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis,
15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.
10 1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: " Non requiret; non est Deus ".
5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
6 Dixit enim in corde suo: " Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ".
7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
11 Dixit enim in corde suo: " Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ". -
12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: " Non requires ".
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
11 1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: " Transmigra in montem sicut passer!
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ".
4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.
5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.
12 1 Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.
2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
5 Qui dixerunt: " Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est? ".
6 " Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ".
7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum.
8 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.
13 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me?
3 Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,
5 ne quando dicat inimicus meus: " Praevalui adversus eum! "; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
14 1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: " Non est Deus ". Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;
5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
15 1 PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo.
4 Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
16 1 Miktam. David. Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: " Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ".
3 In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos.
4 Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis.
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam.
6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi.
7 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
8 Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
11 Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.
17 1 Precatio. David. Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
2 De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates.
3 Proba cor meum et visita nocte; igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
4 Non transgreditur os meum ad opera hominum, propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti.
5 Retine gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
6 Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua.
8 Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum, qui me afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me,
10 adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.
11 Incedentes nunc circumdederunt me, oculos suos statuerunt prosternere in terram.
12 Aspectus eorum quasi leonis parati ad praedam et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
13 Exsurge, Domine, praeveni eum, supplanta eum; eripe animam meam ab impio framea tua,
14 a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis.
15 Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
18 1 Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum
2 et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3 Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
5 Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me;
6 funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est.
9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo.
10 Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum.
12 Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris.
13 Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.
14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
15 Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
17 Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis;
18 eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.
19 Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum;
20 et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.
21 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,
22 quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo.
23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me;
24 et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate.
25 Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
27 et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.
28 Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis.
29 Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas.
30 Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum?
33 Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam;
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me;
35 qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.
36 Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
38 Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent.
39 Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos.
40 Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me.
41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti.
42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos.
43 Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos.
44 Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
45 in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi,
46 filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae.
48 Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis;
49 et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me.
50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam,
51 magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.
19 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:
5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.
7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.
8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.
12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.
13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me
14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.
15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.
20 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.
6 Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.
7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
21 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer.
3 Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti.
4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.
5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.
6 Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum;
7 quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.
8 Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur.
9 Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt.
10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
11 Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum.
12 Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
13 Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum.
14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
22 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David.
2 Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei.
3 Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi.
4 Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel.
5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
9 " Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum ".
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae.
11 In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu.
12 Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
18 et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
21 Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel,
25 quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27 Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: " Vivant corda eorum in saeculum saeculi! ".
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.
29 Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet,
31 et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
32 et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: " Haec fecit Dominus! ".
23 1 PSALMUS. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
2 in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me,
3 animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat.
6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum.
24 1 David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -
3 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum.
5 Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.
7 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.
9 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
25 1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,
2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,
3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die.
6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit;
9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.
10 CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.
12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat.
13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram.
14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis.
15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea.
19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me.
20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te.
22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
26 1 David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. -
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua.
4 Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine,
7 ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.
9 Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam,
10 in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei.
12 Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.
Psaume (NV) 1