Psaume (NV) 27
27 1 David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
4 Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius.
5 Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me.
6 Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me.
8 De te dixit cor meum: " Exquirite faciem meam! ". Faciem tuam, Domine, exquiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae.
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.
11 Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
14 Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
28 1 David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos.
6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
7 Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebi suae, et refugium salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in aeternum.
29 1 PSALMUS. David. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam,
2 afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto.
3 Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani.
6 Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion, quemadmodum filium unicornium. -
7 Vox Domini intercidentis flammam ignis,
8 vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam.
10 Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum.
11 Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.
30 1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
5 Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius,
6 quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in securitate mea: " Non movebor in aeternum ".
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar.
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
31 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias.
4 Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et pasces me.
5 Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea.
6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis.
7 Odisti observantes vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi.
8 Exsultabo et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; agnovisti necessitates animae meae
9 nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos.
10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus meus, anima mea et venter meus.
11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt.
12 Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me.
13 Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum.
14 Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: " Deus meus es tu,
16 in manibus tuis sortes meae ". Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me;
17 illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua.
18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te; erubescant impii et obmutescant in inferno.
19 Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione.
20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23 Ego autem dixi in trepidatione mea: " Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum ". Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam.
25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino.
32 1 David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: " Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ". Et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.
8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
10 Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.
33 1 Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,
4 quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
5 Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12 Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.
13 De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum.
14 De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram,
15 qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,
19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est;
21 quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
34 1 David, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
2 ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.
3 BETH. In Domino gloriabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur.
4 GHIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum.
5 DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
6 HE. Respicite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur.
7 ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
8 HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos.
9 TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.
10 IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 CAPH. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
12 LAMED. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? -
14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum.
15 SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.
16 AIN. Oculi Domini super iustos, et aures eius in clamorem eorum.
17 PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit.
20 RES. Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 SIN. Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.
22 TAU. Interficiet peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur.
23 PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui sperant in eo.
35 1 David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me.
2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi.
3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: " Salus tua ego sum ".
4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
6 fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae.
8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent: " Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum ".
11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me;
12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae.
13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur.
14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
15 Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: " Euge, euge, viderunt oculi nostri ". -
22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis: " Euge animae nostrae "; nec dicant: " Devoravimus eum ".
26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me
27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: " Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui ".
28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
36 1 Magistro chori. David, servi Domini.
2 Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius.
3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
4 Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes;
7 iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine.
8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
10 Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.
37 1 David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
2 quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.
3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.
4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.
7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias.
8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum,
9 quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies.
11 Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.
12 ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis.
13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.
14 HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via.
15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.
16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,
17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus.
18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.
20 CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.
21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet.
22 Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.
23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.
25 NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
26 Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.
27 SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,
28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.
29 Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium;
31 lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.
32 SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum;
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis.
35 RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;
36 et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
37 SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico.
38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.
39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
38 1 PSALMUS. David. Ad commemorandum.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me,
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua.
4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5 Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. -
6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae.
7 Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt.
13 Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum;
15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: "Ne quando supergaudeant mihi; dum commoventur pedes mei, magnificantur super me ".
18 Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt; et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi, pro eo quod sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me.
23 Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea.
39 1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David.
2 Dixi: " Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me ".
3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis.
5 Locutus sum in lingua mea: " Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ".
6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
7 Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me.
10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti.
11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci.
12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.
40 1 Magistro chori. David. PSALMUS.
2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
3 Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino.
5 Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium.
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum.
7 Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem fodisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti,
8 tunc dixi: " Ecce venio. In volumine libri scriptum est de me.
9 Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in praecordiis meis ".
10 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
11 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia magna.
12 Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me,
13 quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina.
15 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.
16 Obstupescant propter confusionem suam, qui dicunt mihi: " Euge, euge ".
17 Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: " Magnificetur Dominus ", qui diligunt salutare tuum.
18 Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.
41 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius.
4 Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
5 Ego dixi: " Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi ".
6 Inimici mei dixerunt mala mihi: " Quando morietur, et peribit nomen eius? ".
7 Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat.
8 Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi:
9 " Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ".
10 Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
11 Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me;
13 me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
14 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
42 1 Magistro chori. Maskil. Filiorum Core.
2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
3 Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
4 Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: " Ubi est Deus tuus? ".
5 Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis.
6 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
7 In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar.
8 Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.
10 Dicam Deo: " Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? ".
11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: " Ubi est Deus tuus? ". -
12 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
43 1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsae me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
44 1 Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.
2 Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob.
6 In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. -
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.
8 Tu autem salvasti nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti.
9 In Deo gloriabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos similitudinem in gentibus, commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris.
18 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum.
19 Et non recessit retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliasti nos in loco vulpium et operuisti nos umbra mortis.
21 Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
23 Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis.
24 Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem.
25 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
26 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.
45 1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris.
2 Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
3 Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo.
5 Et ornatu tuo procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua:
6 sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.
7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
8 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
9 Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis chordae delectant te.
10 Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. -
11 Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
12 et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.
13 Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis.
14 Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta.
15 In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.
16 Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum regis.
17 Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.
18 Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.
46 1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
2 Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.
5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi.
6 Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
9 Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae,
10 arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne.
11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
Psaume (NV) 27