Psaume (NV) 47
47 1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.
2 Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis,
3 quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
4 Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem dilexit.
6 Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae.
7 Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite.
8 Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.
9 Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est.
48 1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core.
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.
3 Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni.
4 Deus in domibus eius notus factus est ut refugium.
5 Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum.
6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt;
7 illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis.
8 In spiritu orientis conteres naves Tharsis.
9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum.
10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.
12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua.
13 Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius.
14 Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.
49 1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.
2 Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem:
3 quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper!
4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio aenigma meum.
6 Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas supplantantium circumdabit me?
7 Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
8 Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam.
9 Nimium est pretium redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet,
10 ut vivat usque in finem nec videat interitum.
11 Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas.
12 Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.
14 Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo.
15 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me.
17 Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius.
19 Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: " Laudabunt te quod benefecisti tibi ",
20 tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non videbunt lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.
50 1 PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit,
3 Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum:
5 " Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ".
6 Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.
7 " Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos.
10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus.
11 Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est.
12 Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
13 Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;
15 et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ".
16 Peccatori autem dixit Deus: " Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum.
18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua.
19 Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium.
21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam.
22 Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat.
23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ".
51 1 Magistro chori. PSALMUS. David,
2 cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit.
3 Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.
7 Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis.
13 Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.
52 1 Magistro chori. Maskil. David,
2 postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ".
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate?
4 Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt:
9 " Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ".
10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
53 1 Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: " Non est Deus ".
2 Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt;
6 illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
54 1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David,
2 postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ".
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.
4 Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei!
5 Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
7 Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;
9 quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
55 1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David.
2 Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea;
3 intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. -
7 Et dixi: " Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam?
8 Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine.
9 Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate ".
10 Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.
11 Die ac nocte circumeunt eam super muros eius,
12 iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus,
15 qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu.
16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me.
18 Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me.
20 Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum.
22 Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
56 1 Magistro chori. Secundum " Ionat elem rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.
4 In quacumque die timebo, ego in te sperabo.
5 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro?
6 Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam,
8 ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus.
9 Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua?
10 Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem,
12 in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo?
13 Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi,
14 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.
57 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit.
2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae.
3 Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi.
4 Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
5 Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.
6 Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.
7 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam.
8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;
9 cantabo et psalmum dicam. Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram.
10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in nationibus,
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.
58 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam.
2 Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum?
3 Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
5 Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.
7 Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine.
8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant.
9 Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.
10 Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.
11 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: " Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra ".
59 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent.
2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me.
3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me.
4 Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes.
5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide;
6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur.
7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: " Quis enim audit? ".
9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes.
10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es.
11 Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.
12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine.
13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae.
18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.
60 1 Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti ". Miktam. David. Ad docendum.
2 Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum).
3 Deus, reppulisti nos, destruxisti nos. Iratus es. Convertere ad nos!
4 Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino vertiginis.
6 Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus.
7 Ut liberentur dilecti tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos.
8 Deus locutus est in sancto suo: " Laetabor et partibor Sichimam et convallem Succoth metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum,
10 Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor ".
11 Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?
12 Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
13 In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.
61 1 Magistro chori. Fidibus. David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me!
4 Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum,
6 quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum.
7 Dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis.
8 Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum.
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.
62 1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.
2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.
3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.
8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.
11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
63 1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa,
3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te,
8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
64 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam.
3 Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
4 Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba,
5 ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt,
6 firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: " Quis videbit eos? ".
7 Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus.
8 Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum,
9 et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos,
10 et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent.
11 Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.
65 1 Magistro chori. PSALMUS. David. Canticum.
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem.
3 Qui audis orationem, ad te omnis caro veniet propter iniquitatem.
4 Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae, tu propitiaberis eis.
5 Beatus, quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis domus tuae, sanctitate templi tui.
6 Mirabiliter in aequitate exaudies nos, Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae et maris longinqui.
7 Firmans montes in virtute tua, accinctus potentia.
8 Compescens sonitum maris, sonitum fluctuum eius et tumultum populorum.
9 Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis tuis; exitus orientis et occidentis delectabis.
10 Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti eam.
11 Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans; imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
12 Coronasti annum benignitate tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
13 Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur.
14 Induta sunt ovibus prata, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.
66 1 Magistro chori. Canticum. PSALMUS. Iubilate Deo, omnis terra,
2 psalmum dicite gloriae nominis eius, glorificate laudem eius.
3 Dicite Deo: " Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo ".
5 Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum.
6 Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius;
9 qui posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes nostros.
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro.
12 Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea,
14 quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.
67 1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Canticum.
2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos,
3 ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.
5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis.
6 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.
7 Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster,
8 benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
68 1 Magistro chori. David. PSALMUS. Canticum.
2 Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
3 Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei.
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius;
6 pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -
8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
9 terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
10 Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
11 Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
12 Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens:
13 " Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia.
14 Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri.
15 Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon ".
16 Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan.
17 Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem.
18 Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta.
19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
20 Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum.
21 Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis.
22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis.
23 Dixit Dominus: " Ex Basan reducam, reducam de profundo maris,
24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat ".
25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae tympanistriae.
27 " In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel ".
28 Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali.
29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera.
31 Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt.
32 Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo.
33 Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo,
34 qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
35 Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
36 Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!
69 1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ". David.
2 Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum.
3 Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me.
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam.
6 Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.
7 Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam;
9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae.
10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
11 Et flevi in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
12 Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam.
13 Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum.
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.
15 Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16 Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19 Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos redime me.
20 Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me;
21 opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
22 Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto.
23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum.
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma.
25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
26 Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27 Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt.
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam.
29 Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur.
30 Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me.
31 Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude.
32 Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas.
33 Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit.
35 Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis.
36 Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam.
37 Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
Psaume (NV) 47