Proverbes (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


PROVERBIA (NV)




Capitulum 1

1 1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel
2
ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae;
3
ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem,
4
ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio.
5
Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit:
6
animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum.
7
Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8
Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae,
9
quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo.
10
Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11
Si dixerint: " Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12
deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes in lacum:
13
omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis;
14
sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum ";
15
fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum.
16
Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem.
17
Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.
18
Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas.
19
Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt.
20
Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam,
21
in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua:
22
" Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23
Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea.
24
Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
25
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis.
26
Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit,
27
cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia ".
28
Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me,
29
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint
30
nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam.
31
Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur.
32
Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum perdet illos.
33
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.


Capitulum 2

2 1 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te,
2
intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;
3
si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae,
4
si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam,
5
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies.
6
Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia.
7
Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter
8
servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens.
9
Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam,
10
quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit.
11
Consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
12
ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur;
13
qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas;
14
qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis:
15
quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum.
16
Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos
17
et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est.
18
Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius;
19
omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae.
20
Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias:
21
qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
22
impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea.


Capitulum 3

3 1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat;
2
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi.
3
Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui,
4
et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus.
5
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae.
6
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.
8
Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis.
9
Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum,
10
et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua redundabunt.
11
Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:
12
quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi.
13
Beatus homo, qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia:
14
melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius.
15
Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;
16
longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria.
17
Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.
18
Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus.
19
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia;
20
sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant.
21
Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium,
22
et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo;
23
tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24
Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25
Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.
26
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27
Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias.
28
Ne dicas amico tuo: " Vade et revertere, cras dabo tibi ", cum statim possis dare.
29
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia.
30
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31
Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius,
32
quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius.
33
Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur.
34
Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam;
35
gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio ignominia.


Capitulum 4

4 1 Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut sciatis prudentiam;
2
quoniam doctrinam bonam tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis.
3
Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea;
4
et docebat me atque dicebat: " Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta mea et vives.
5
Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei.
6
Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige eam, et servabit te.
7
Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam.
8
Arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
9
Dabit capiti tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te ".
10
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae.
11
Viam sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis,
12
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
13
Tene disciplinam nec laxes; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14
Ne ingrediaris in semitas impiorum nec procedas in malorum via.
15
Fuge ab ea nec transeas per illam; declina et desere eam.
16
Non enim dormiunt, nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.
17
Comedunt enim panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt.
18
Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem.
19
Via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi corruant.
20
Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam;
21
ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
22
vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas.
23
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24
Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25
Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae dirigantur coram te.
26
Observa semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae stabilientur.
27
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram, averte pedem tuum a malo.


Capitulum 5

5 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam,
2
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.
3
Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
4
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.
5
Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt;
6
cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
7
Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei.
8
Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius.
9
Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,
10
ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
11
et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
12
et dicas: " Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum,
13
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam?
14
Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae ".
15
Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui,
16
ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum;
17
habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
18
Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
19
cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
20
Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae?
21
Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
22
Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.
23
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.


Capitulum 6

6 1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
2
illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus.
3
Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo.
4
Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem.
5
Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis.
6
Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam.
7
Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem,
8
parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat.
9
Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
10
Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias;
11
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.
12
Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso;
13
annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
14
Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat.
15
Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam.
16
Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius:
17
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18
cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum,
19
proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias.
20
Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae;
21
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo.
22
Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
23
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae,
24
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
25
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26
pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt?
28
Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius?
29
Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
30
Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam.
31
Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet.
32
Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit.
33
Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
34
Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae
35
nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima.


Capitulum 7

7 1 Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi.
2
Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui.
3
Liga ea in digitis tuis, scribe illa in tabulis cordis tui.
4
Dic sapientiae: " Soror mea es " et prudentiam voca Amicam,
5
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit.
6
De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
7
et video inter parvulos; considero inter filios vecordem iuvenem,
8
qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur
9
in obscuro advesperascente die, in mediis tenebris et caligine.
10
Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio, cauta corde, garrula et rebellans,
11
quietis impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis:
12
nunc foris, nunc in plateis et iuxta angulos insidians.
13
Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens:
14
" Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea;
15
idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi.
16
Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto;
17
aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo.
18
Veni, inebriemur voluptatibus, usque mane fruamur amoribus.
19
Non est enim vir in domo sua; abiit via longissima,
20
sacculum pecuniae secum tulit, in die plenae lunae reversurus est in domum suam ".
21
Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum.
22
Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, sicut irretitur vinculo cervus,
23
donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur.
24
Nunc ergo, fili mi, audi me et attende verbis oris mei.
25
Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius.
26
Multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea:
27
viae inferi domus eius penetrantes in interiora mortis.


Capitulum 8

8 1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
2
In summis verticibus supra viam in mediis semitis stans,
3
iuxta portas ad introitum civitatis, in ipsis foribus conclamat:
4
" O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
5
Intellegite, parvuli, astutiam; et insipientes, animadvertite.
6
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea, ut recta praedicent.
7
Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
8
Iusti sunt omnes sermones oris mei, non est in eis pravum quid neque perversum;
9
omnes recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam.
10
Accipitc disciplinam meam et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum electum.
11
Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari ".
12
Ego sapientia habito cum prudentia et artem excogitandi invenio.
13
Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor.
14
Meum est consilium et prudentia, mea est intellegentia, mea est fortitudo.
15
Per me reges regnant, et principes iusta decernunt;
16
per me duces imperant, et potentes decernunt iustitiam.
17
Ego diligentes me diligo; et, qui mane vigilant ad me, invenient me.
18
Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia.
19
Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo.
20
In viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii,
21
ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam.
22
Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio;
23
ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret.
24
Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram, necdum fontes graves aquis,
25
priusquam montes demergerentur, ante colles ego parturiebar.
26
Adhuc terram non fecerat et campos et initium glebae orbis terrae.
27
Quando praeparabat caelos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos,
28
quando nubes firmabat sursum, et praevaluerunt fontes abyssi,
29
quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae,
30
cum eo eram ut artifex: delectatio eius per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
31
ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum.
32
Nunc ergo, filii, audite me: beati, qui custodiunt vias meas;
33
audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam.
34
Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei.
35
Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet delicias a Domino.
36
Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam: omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.


Capitulum 9

9 1 Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem;
2
immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam.
3
Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis:
4
" Si quis est parvulus, veniat ad me ". Et vecordi locuta est:
5
" Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis;
6
relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae ".
7
Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat.
8
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
9
Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam.
10
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.
11
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
12
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
13
Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;
14
sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis,
15
ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo:
16
" Qui est parvulus, declinet ad me ". Et vecordi locuta est:
17
" Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior ".
18
Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.


Capitulum 10

10 1 Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
2
Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
3
Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet.
4
Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.
5
Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis.
6
Benedictiones Domini super caput iusti, os autem impiorum operit violentiam.
7
Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet.
8
Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet.
9
Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
10
Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet.
11
Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam.
12
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
13
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde.
14
Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est.
15
Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum.
16
Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
17
Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
18
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
19
In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.
20
Argentum electum lingua iusti, cor autem impiorum pro nihilo.
21
Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
22
Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam.
23
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae.
24
Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur.
25
Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
26
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
27
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
28
Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
29
Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum.
30
Iustus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
31
Os iusti germinabit sapientiam, lingua prava abscindetur.
32
Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa.


Capitulum 11

11 1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.
2
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia.
3
Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
4
Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.
5
Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.
6
Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
7
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit.
8
Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
9
Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
10
In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
11
Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur.
12
Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit.
13
Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum.
14
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
15
Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit.
16
Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
17
Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
18
Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19
Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem.
20
Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21
Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur.
22
Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua.
23
Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor.
24
Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt.
25
Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
26
Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.
27
Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
28
Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29
Qui conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet sapienti.
30
Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est.
31
Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.


Capitulum 12

12 1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est.
2
Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit.
3
Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur.
4
Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
5
Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia.
6
Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.
7
Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit.
8
Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui autem perversus corde est, patebit contemptui.
9
Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane.
10
Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
11
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
12
Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet.
13
Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia.
14
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15
Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia.
16
Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus.
17
Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae.
18
Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
19
Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii.
20
Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21
Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo.
22
Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei.
23
Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
24
Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet.
25
Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum.
26
In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos.
27
Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio.
28
In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem.


Capitulum 13

13 1 Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
2
De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.
3
Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
4
Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.
5
Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.
6
Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.
7
Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8
Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9
Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.
10
Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.
11
Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.
12
Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.
13
Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
14
Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.
15
Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.
16
Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17
Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.
18
Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19
Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.
20
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.
21
Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.
22
Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.
23
Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.
24
Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.
25
Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.


Capitulum 14

14 1 Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet.
2
Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via.
3
In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos.
4
Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
5
Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis.
6
Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis.
7
Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae.
8
Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
9
Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
10
Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
11
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt.
12
Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.
13
Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
15
Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos.
16
Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit.
17
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
18
Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia.
19
Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum.
20
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
21
Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
22
Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
23
In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
24
Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est.
25
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
26
In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes.
27
Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis.
28
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis.
29
Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
30
Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.
31
Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
32
In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua.
33
In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur?
34
Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum.
35
Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit.


Capitulum 15

15 1 Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.
2
Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.
3
In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos.
4
Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum.
5
Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes, astutior fiet.
6
In domo iusti divitiae plurimae, et in fructibus impii conturbatio.
7
Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum non rectum erit.
8
Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei.
9
Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam, diligetur.
10
Admonitio mala deserenti viam; qui increpationes odit, morietur.
11
Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum!
12
Non amat derisor eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
13
Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus.
14
Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur stultitia.
15
Omnes dies pauperis mali; hilaris autem corde quasi iuge convivium.
16
Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine.
17
Melius est demensum holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio.
18
Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
19
Iter pigrorum quasi saepes spinarum, via sollertium complanata.
20
Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
21
Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos.
22
Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
23
Laetatur homo in responsione oris sui, et sermo opportunus est optimus.
24
Semita vitae sursum est viro erudito, ut declinet de inferno deorsum.
25
Domum superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae.
26
Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus.
27
Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet.
28
Mens iusti meditatur, ut respondeat; os impiorum redundat malis.
29
Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet.
30
Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa.
31
Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur.
32
Qui abicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
33
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.



Proverbes (NV) 1