Proverbes (NV) 30

Capitulum 30

30 1 Verba Agur filii Iaces ex Massa. Oraculum hominis ad Itiel, ad Itiel et Ucal.
2
Quoniam stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum;
3
et non didici sapientiam et scientiam sanctorum non novi.
4
Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
5
Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum.
6
Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax.
7
Duo rogavi te, ne deneges mihi, antequam moriar:
8
vanitatem et verba mendacia longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victum demensum mihi,
9
ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: " Quis est Dominus? " aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei.
10
Ne calumnieris servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et puniaris.
11
Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit.
12
Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis.
13
Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae!
14
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.
15
Sanguisugae duae sunt filiae: " Affer, affer! ". Tria sunt insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: " Sufficit! ":
16
infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: " Sufficit! ".
17
Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit obsequium matris suae, effodiant eum corvi de torrente, et comedant eum filii aquilae.
18
Tria sunt nimis difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro:
19
viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula.
20
Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: " Non sum operata malum ".
21
Per tria movetur terra, et quattuor non potest sustinere:
22
per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo,
23
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae.
24
Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
25
formicae populus infirmus, quae praeparant in messe cibum sibi;
26
hyraces plebs invalida, qui collocant in petra cubile suum;
27
regem locusta non habet et egreditur universa per turmas suas;
28
stellio manibus nititur et moratur in aedibus regis.
29
Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quattuor, quae incedunt feliciter:
30
leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum,
31
gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet exercitum.
32
Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime, et si considerasti, ori impone manum.
33
Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum, et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem, et, qui provocat iras, producit discordias.


Capitulum 31

31 1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
2
Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum?
3
Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges.
4
Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram,
5
ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis.
6
Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo:
7
bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius.
8
Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt;
9
aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
10
ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius.
11
BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
12
GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
13
DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum.
14
HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum.
15
VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis.
16
ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17
HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum.
18
TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius.
19
IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum.
20
CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem.
21
LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22
MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius.
23
NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.
24
SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo.
25
Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
26
PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.
27
SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit.
28
COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam:
29
RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ".
30
SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
31
TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.


Proverbes (NV) 30