Romains (NV) 12

Capitulum 12

12 1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; 2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
3
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; 7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; 8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
9
Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; 10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, 11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, 12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, 13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. 14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere! 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. 16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. 17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; 18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; 19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: " Mihi vindicta, ego retribuam ", dicit Dominus. 20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.


Capitulum 13

13 1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. 3 Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; 4 Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. 5 Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. 6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
7
Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. 9 Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. 10 Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
11
Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. 12 Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; 14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.


Capitulum 14

14 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. 5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; 11 scriptum est enim: " Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ". 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13
Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. 14 Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! 16 Non ergo blasphemetur bonum vestrum! 17 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. 19 Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem. 20 Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21 Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit. 22 Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. 23 Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.


Capitulum 15

15 1 Debemus autem nos fir miores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. 2 Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
3
etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: " Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ". 4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
5
Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum, 6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
7
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei. 8 Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; 9 gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: " Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ". 10 Et iterum dicit: " Laetamini, gentes, cum plebe eius ". 11 Et iterum: " Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ". 12 Et rursus Isaias ait: " Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ".
13
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
14
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. 15 Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
17
Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; 18 non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis, 19 in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi, 20 sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, 21 sed sicut scriptum est: " Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ".
22
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos; 23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis, 24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis; 26 probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. 27 Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. 28 Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam; 29 scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
30
Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis, 32 ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.


Capitulum 16

16 1 Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis, 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi. 3 Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu, 4 qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium; 5 et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo. 6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. 7 Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli. 11 Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino. 12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam. 14 Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
17
Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; 18 huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19 Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.
20
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
21
Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino. 23 Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
25
(24) Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
26
manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,
27
soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.


Romains (NV) 12