1Chroniques (NV) 1
1 1 Adam, Seth, Enos, 2 Cainan, Malaleel, Iared, 3 Henoch, Mathusala, Lamech,
4 Noe, Sem, Cham et Iapheth.
5 Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. 7 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim. 8 Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan. 9 Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. 10 Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. 11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim, 12 Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim. 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, 14 Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum 15 Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum, 16 Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum. 17 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. 18 Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. 19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. 20 Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare, 21 Adoram quoque et Uzal et Decla, 22 Ebal etiam et Abimael et Saba necnon 23 et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan.
24 Sem, Arphaxad, Sala, 25 Heber, Phaleg, Reu, 26 Seruch, Nachor, Thare, 27 Abram: iste est Abraham.
28 Filii autem Abraham: Isaac et Ismael. 29 Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam, 30 Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema, 31 Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis.
32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. 33 Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
34 Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel.
35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core.
36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39 Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. 41 Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. 42 Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran.
43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. 44 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. 45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.
2 1 Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon, 2 Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser.
3 Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum. 4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque.
5 Filii autem Phares: Esrom et Hamul.
6 Filii quoque Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque. 7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis. 8 Filii Ethan: Azarias.
9 Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.
10 Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae, 11 Naasson quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz. 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma, 14 quartum Nathanael, quintum Raddai, 15 sextum Asom, septimum David. 16 Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres. 17 Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
18 Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon. 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur. 20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Beseleel. 21 Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub. 22 Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad. 23 Cepitque Gesur et Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates. Omnes isti filii Machir patris Galaad. 24 Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue. 25 Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom: Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia. 26 Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quae fuit mater Onam. 27 Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt: Moos et Iamin et Acar. 28 Onam autem habuit filios: Sammai et Iada. Filii autem Sammai: Nadab et Abisur. 29 Nomen vero uxoris Abisur Abiail, quae peperit ei Ahobban et Molid. 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim; mortuus est autem Saled absque liberis. 31 Filius vero Apphaim: Iesi, qui Iesi genuit Sesan; porro Sesan genuit Oholai. 32 Filii autem Iada fratris Semmei: Iether et Ionathan; sed et Iether mortuus est absque liberis. 33 Porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel. 34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Aegyptium nomine Ieraa; 35 deditque ei filiam suam uxorem, quae peperit ei Eththei. 36 Eththei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad; 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. 38 Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam; 39 Azarias genuit Helles, Helles genuit Elasa. 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum; 41 Sellum genuit Iecemiam, Iecemias genuit Elisama.
42 Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater Hebron. 43 Porro filii Hebron: Core et Thapphua et Recem et Samma; 44 Samma autem genuit Raham patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai. 45 Filius Sammai: Maon, et Maon pater Bethsur. 46 Epha autem concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit Gezez. 47 Filii Iahaddai: Regem et Iotham et Gesan et Phalet et Epha et Saaph. 48 Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana. 49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Chaleb fuit Achsa.
50 Hi erant filii Chaleb. Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim, 51 Salmon pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim Raaia, dimidium Manahat 53 et cognationes Cariathiarim: Iethraei et Phutaei et Sumathaei et Maseraei. Ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae. 54 Filii Salmon: Bethlehem et Netophathitae, Atarothbethioab et dimidium Manahat de Saraa, 55 cognationes quoque de Cariathsepher habitantes in Iabes: Therathaei, Semathaei et Suchathaei. Hi sunt Cinaei, qui orti sunt de Ammath patre domus Rechab.
3 1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith, 3 quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua. 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; 6 Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet 7 et Noga et Napheg et Iaphia 8 necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem. 9 Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat 11 pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas. 12 Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;
15 filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16 Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius. 17 Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius, 18 Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias. 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum 20 Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque. 21 Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias. 22 Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero. 23 Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres. 24 Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.
4 1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal.
2 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum.
3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni. 4 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et Naara. 6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara. 7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan. 8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum. 9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: " Quia peperi eum in dolore ". 10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: " Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi! ". Et praestitit Deus quae precatus est.
11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha.
13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi. 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant.
15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez.
16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel.
17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo. (18a) Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit Mered: (18b) peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa.
19 Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum.
20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth.
21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea 22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. 23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi.
24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul; 25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius. 26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius eius. 27 Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae. 28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 29 et in Bilha et in Esem et in Tholad 30 et in Bathuel et in Horma et in Siceleg 31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David. 32 Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque. 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia. 34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 35 et Ioel et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel 36 et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia, 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia. 38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer, 39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. 40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. 41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt.
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi 43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
5 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primogenitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, 2 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi. 4 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius, 5 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius, 6 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 7 Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias; 8 porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon. 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad. 10 In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha: 12 Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan; 13 fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem. 14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz. 15 Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum. 16 Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos. 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.
18 Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; 19 dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos. 20 Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. 21 Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia; 22 vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat. 24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis. 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. 26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc. 27 Filii Levi: Gerson, Caath, Merari. 28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel. 29 Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. 30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue; 31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth, 33 porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob; 34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas, 35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan; 36 Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem. 37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, 38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum; 39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam. 40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec; 41 porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.
6 1 Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari. 2 Et haec nomina filiorum Gerson: Lobni et Semei. 3 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel. 4 Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum: 5 Gerson, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zimma filius eius, 6 Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius. 7 Filii Caath: Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius, 8 Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius, 9 Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius. 10 Filii Elcana: Amasai et Achimoth, 11 Elcana filius eius, Sophai filius eius, Nahath filius eius, 12 Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius. 13 Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia. 14 Filii autem Merari: Moholi, Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius, 15 Samaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
16 Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca; 17 et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. 18 Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel 19 filii Elcana filii Ieroham filii Eliel filii Thohu
20 filii Suph filii Elcana filii Mahath filii Amasai 21 filii Elcana filii Ioel filii Azariae filii Sophoniae 22 filii Thahath filii Asir filii Abiasaph filii Core 23 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel. 24 Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa 25 filii Michael filii Basaiae filii Melchiae 26 filii Athnai filii Zara filii Adaia 27 filii Ethan filii Zimma filii Semei 28 filii Iahath filii Gerson filii Levi. 29 Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch 30 filii Hasabiae filii Amasiae filii Helciae
31 filii Amsi filii Bani filii Somer 32 filii Moholi filii Musi filii Merari filii Levi. 33 Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium habitaculi domus Domini; 34 Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei. 35 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius, 36 Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zaraia filius eius, 37 Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius, 38 Sadoc filius eius, Achimaas filius eius. 39 Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat. 40 Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum; 41 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne. 42 Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et Lobna et suburbana eius, 43 Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis, 44 Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum; 45 de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas. 46 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. 47 Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim. 48 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim. 49 Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum; 50 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iudae et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis. 51 Et his, qui erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. 52 Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis, 53 Iecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter;
54 necnon et Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum. 55 Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant. 56 Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis. 57 De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis suis, 58 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis. 59 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter, 60 Hucoc quoque et suburbana eius et Rohob cum suburbanis suis. 61 Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius. 62 Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis. 63 Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis,
64 Cademoth quoque et suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis. 65 Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis, 66 sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.
7 1 Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat tuor. 2 Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti. 3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes. 4 Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios. 5 Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt.
6 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres. 7 Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor. 8 Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor. 9 Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti. 10 Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar; 11 omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes.
12 Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhae.
14 Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad. 15 Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. 16 Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem. 17 Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse. 18 Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala. 19 Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam.
20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, 21 et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum. 22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum; 23 ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset. 24 Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara. 25 Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan, 26 qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama, 27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue. 28 Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius. 29 Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel.
30 Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum. 31 Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith. 32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum. 33 Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat. 34 Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram. 35 Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal. 36 Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra, 37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera. 38 Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara. 39 Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia. 40 Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia.
8 1 Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, 2 Nohaa quartum et Rapha quintum. 3 Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod, 4 Abisue quoque et Naaman et Ahoe, 5 sed et Gera et Sephuphan et Huram. 6 Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath; 7 Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.
8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas; 9 genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham, 10 Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis. 11 De Husim vero genuit Abitob et Elphaal; 12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius.
13 Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth. 14 Et Ahi et Sesac et Ierimoth 15 et Zabadia et Arad et Eder, 16 Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria. 17 Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber 18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal 19 et Iacim et Zechri et Zabdi 20 et Elioenai et Selethai et Eliel 21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei 22 et Iesphan et Heber et Eliel 23 et Abdon et Zechri et Hanan 24 et Hanania et Elam et Anathothia 25 et Iephdaia et Phanuel filii Sesac. 26 Et Samsari et Sohoria et Otholia 27 et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham. 28 Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem.
29 In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha, 30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab, 31 Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth; 32 et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. 34 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha; 35 filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz. 36 Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa. 37 Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. 38 Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel. 39 Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius. 40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.
9 1 Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. 2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.
3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse. 4 Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae; 5 et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius; 6 de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta. 7 Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana 8 et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae 9 et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas. 10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin, 11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei. 12 Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer, 13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari; 15 Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph 16 et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum. 17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps 18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi. 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum, 20 et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim - Dominus sit cum eo! - 21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus. 22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum, 23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias. 24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum. 25 Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis. 26 Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini; 27 per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores. 28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur; 29 de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus. 30 Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant; 31 et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur. 32 Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent. 34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.
35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha. 36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab, 37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth. 38 Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis. 39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. 40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha; 41 porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz. 42 Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa. 43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel. 44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.
1Chroniques (NV) 1