1Chroniques (NV) 10
10 1 Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe; 2 cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. 3 Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis; 4 et dixit Saul ad armigerum suum: " Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi ". Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum; 5 quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est. 6 Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit. 7 Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.
8 Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe; 9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis. 10 Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon. 11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul, 12 consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit 14 nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
11 1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: " Os tuum sumus et caro tua. 2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: "Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum" ". 3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. 5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: " Non ingredieris huc ". Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; 6 dixitque: " Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ". Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. 7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit. 9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;
11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno.
12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes; 13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. 14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem; 17 desideravit igitur David et dixit: " O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! ". 18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino 19 dicens: " Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ". Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, 21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat.
22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. 23 Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus, 25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.
26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,
28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,
33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,
34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,
38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, 0 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus, 41 Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai, 42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta; 43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites, 44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites, 45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites, 46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites, 47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.
12 1 Hi quoque venerunt ad Da vid in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis; qui erant fortissimi et egregii pugnatores 2 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin: 3 princeps Ahiezer et Ioas filii Samaa Gabaathites et Iaziel et Phalet filii Azmaveth et Baracha et Iehu Anathothites; 4 Iesmaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta, 5 Ieremias et Iahaziel et Iohanan et Iozabad Gederothites, 6 Eluzai et Ierimoth et Baalia et Samaria et Saphatia Haruphites, 7 Elcana et Iesia et Azareel et Ioezer et Iesbaam Coritae, 8 Ioela quoque et Zabadia filii Ieroham de Gedor. 9 Sed et de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus: 10 Ezer princeps, Abdias secundus, Eliab tertius, 11 Masmana quartus, Ieremias quintus, 12 Etthei sextus, Eliel septimus, 13 Iohanan octavus, Elzebad nonus, 14 Ieremias decimus, Machbanai undecimus. 15 Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra mille.
16 Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. 17 Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David. 18 Egressusque est David obviam eis et ait: " Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet ". 19 Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: " Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus ". Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. 20 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: " Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul ". 21 Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse: 22 hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu.
23 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei.
24 Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini.
25 Filii Iudae portantes clipeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium.
26 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum. 27 De filiis Levi quattuor milia sescenti; 28 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti;
29 Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo.
30 De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
31 Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis.
32 Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David.
33 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum.
34 Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici.
35 Et de Nephthali principes mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia.
36 De Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescenti.
37 Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia.
38 Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia. 39 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. 40 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes; praeparaverunt enim eis fratres sui. 41 Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinae, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in Israel.
13 1 Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus 2 et ait ad omnem coetum Israel: " Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, 3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul ". 4 Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo.
5 Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. 6 Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. 7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum. 8 Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis.
9 Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt. 10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. 11 Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in praesentem diem. 12 Et timuit Deum tunc temporis dicens: " Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? ". 13 Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Getthaei. 14 Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat.
14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. 3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; 4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, 5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, 6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, 7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. 9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 10 Consuluitque David Deum dicens: " Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ". Et dixit ei Dominus: " Ascende, et tradam eos in manu tua ". 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: " Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ". Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; 14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: " Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; 15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ". 16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
15 1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.
2 Tunc dixit David: " Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum ". 3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; 4 necnon et filios Aaron et Levitas. 5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti; 6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti; 7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta; 8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti; 9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta; 10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab 12 et dixit ad eos: " Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. 13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ".
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel; 15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. 16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae. 17 Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae 18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores. 19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus, 20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum " Virgines ". 21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent; 22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens. 23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca. 24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.
25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. 26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes. 27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca - David autem indutus erat etiam ephod lineo - 28 universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. 29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.
16 1 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3 Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: 5 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret, 6 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei.
7 In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius:
8 " Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius.
9 Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius.
10 Laudate nomen sanctum eius, laetetur cor quaerentium Dominum.
11 Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper.
12 Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius,
13 semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius.
14 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
15 Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem praecepit in mille generationes,
16 pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac.
17 Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum
18 dicens: "Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae",
19 cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea.
20 Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum;
21 non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges:
22 "Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari".
23 Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius.
24 Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius.
25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos;
26 omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit.
27 Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.
28 Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium;
29 date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Laetentur caeli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: "Dominus regnat!".
32 Tonet mare et plenitudo eius, exsultent agri et omnia, quae in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
35 Et dicite: "Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum" ". Et dixit omnis populus: " Amen! " et " Laus Domino! ".
37 Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum. 38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores. 39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli. 41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: " Quoniam in aeternum misericordia eius ". 42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. 43 Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.
17 1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: " Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ". 2 Et ait Nathan ad David: " Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est ".
3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens: 4 " Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum; 5 neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. 6 Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
7 Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; 8 et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. 9 Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio 10 et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. 11 Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius. 12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum. 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit. 14 Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum ". 15 Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
16 Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: " Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? 17 Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. 18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum? 19 Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia. 20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia, quae audivimus auribus nostris. 21 Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti? 22 Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius. 23 Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus es. 24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: "Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te". 25 Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. 26 Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia 27 et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum ".
18 1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum.
3 Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4 Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 6 et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. 7 Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem; 8 necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
9 Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, 10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. 11 Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia 13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
14 Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. 15 Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis. 16 Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba. 17 Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.
19 1 Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo. 2 Dixitque David: " Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam ". Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: " Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius ". 4 Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos. 5 Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum - grandem enim contumeliam sustinuerant - et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
6 Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites; 7 conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. 8 Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. 9 Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro steterunt.
10 Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; 11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon. 12 Dixitque: " Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium. 13 Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet ". 14 Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. 15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem.
16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum. 17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. 18 Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. 19 Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.
20 1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam. 2 Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit. 3 Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
4 Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus; 7 hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
1Chroniques (NV) 10