1Corinthiens (NV) 14
14 1 Sectamini caritatem, aemulamini spiritalia, magis autem, ut prophetetis. 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. 3 Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. 4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. 5 Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.
6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? 7 Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur? 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. 10 Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est. 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus. 12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis. 13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. 16 Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet " Amen! " super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. 18 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor; 19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. 20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
21 In lege scriptum est: " In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me ", dicit Dominus. 22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis? 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, 25 occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: " Vere Deus in vobis est! ".
26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; 28 si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo. 29 Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent; 30 quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; 32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; 33 non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,
34 mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
36 An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? 37 Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39 Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; 40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.
15 1 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis! 3 Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 4 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; 7 deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; 8 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; 10 gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. 11 Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis.
12 Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! 14 Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; 15 invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; 17 quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. 18 Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. 21 Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: 22 sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; 24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. 26 Novissima autem inimica destruetur mors; 27 omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: "Omnia subiecta sunt", sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. 28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29 Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? 30 Ut quid et nos periclitamur omni hora? 31 Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. 33 Noli te seduci: " Corrumpunt mores bonos colloquia mala ". 34 Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor.
35 Sed dicet aliquis: " Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ". 36 Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; 37 et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. 39 Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. 40 Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. 41 Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate. 42 Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; 43 seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; 44 seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. 45 Sic et scriptum est: " Factus est primus homo Adam in animam viventem "; novissimus Adam in Spiritum vivificantem. 46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. 48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes; 49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. 50 Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.
51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, 52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.
54 Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: " Absorpta est mors in victoria.
55 Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ".
56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
16 1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. 2 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. 3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; 4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; 6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. 7 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; 9 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.
10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; 11 ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. 12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; 14 omnia vestra in caritate fiant. 15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; 16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. 17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; 18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.
19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
21 Salutatio mea manu Pauli.
22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
23 Gratia Domini Iesu vobiscum.
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
1Corinthiens (NV) 14