1Samuel (NV) 18
18 1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam. 2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui. 3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam. 4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum. 5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.
6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. 7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: " Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua ". 8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: " Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ". 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. 10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. 11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset. 13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi. 14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo. 15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum; 16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos.
17 Dixit autem Saul ad David: " Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini ". Saul autem reputabat dicens: " Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum ". 18 Ait autem David ad Saul: " Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? ". 19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. 20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; 21 dixitque Saul: " Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ". Dixit ergo Saul ad David altera vice: " Gener meus eris hodie ". 22 Et mandavit Saul servis suis: " Loquimini ad David secreto dicentes: "Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis" ". 23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: " Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis ". 24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: " Huiuscemodi verba locutus est David ". 25 Dixit autem Saul: " Sic loquimini ad David: "Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis" ". Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum. 26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. 27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. 28 Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. 29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. 30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.
19 1 Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. 2 Et indicavit Ionathan David dicens: " Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. 3 Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi ". 4 Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: " Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. 5 Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ". 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: " Vivit Dominus quia non occidetur ". 7 Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
8 Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. 10 Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa.
11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: " Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ", 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est. 13 Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis. 14 Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. 15 Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: " Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur ". 16 Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. 17 Dixitque Saul ad Michol: " Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? ". Et respondit Michol ad Saul: " Quia ipse locutus est mihi: "Dimitte me, alioquin interficiam te" ".
18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth. 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: " Ecce David in Naioth in Rama ". 20 Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt. 22 Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: " In quo loco sunt Samuel et David? ". Dictumque est ei: " Ecce in Naioth sunt in Rama ". 23 Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. 24 Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: " Num et Saul inter prophetas? ".
20 1 Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: " Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? ". 2 Qui dixit ei: " Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud ". 3 Et rursum respondit David et ait: " Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: "Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur". Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur ". 4 Et ait Ionathan ad David: " Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi? ". 5 Dixit autem David ad Ionathan: " Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. 6 Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: "Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius". 7 Si dixerit: "Bene", pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo. 8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me ".
9 Et ait Ionathan: " Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi ". 10 Responditque David ad Ionathan: " Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure? ". 11 Et ait Ionathan ad David: " Veni, egrediamur foras in agrum ". Cumque exissent ambo in agrum, 12 ait Ionathan ad David: " Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim, 13 haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. 14 Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, 15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra ". 16 Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: " Requirat Dominus de manu inimicorum David! ". 17 Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum. 18 Dixitque ad eum Ionathan: " Cras neomenia est, et requireris; 19 vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum. 20 Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum. 21 Mittam quoque et puerum dicens ei: "Vade et affer mihi sagittas". 22 Si dixero puero: "Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas", tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: "Ecce sagittae ultra te sunt", vade, quia dimisit te Dominus. 23 De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum ".
24 Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum. 25 Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. 26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus. 27 Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: " Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? ". 28 Et respondit Ionathan Sauli: " Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, 29 et ait: "Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos". Ob hanc causam non venit ad mensam regis ". 30 Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: " Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae? 31 Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est ". 32 Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: " Quare morietur? Quid fecit? ". 33 Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David. 34 Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
35 Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo; 36 et ait ad puerum suum: " Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio ". Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum. 37 Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: " Ecce ibi est sagitta porro ultra te ". 38 Clamavitque Ionathan post tergum pueri: " Festina velociter, ne steteris ". Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum 39 et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant. 40 Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: " Vade, defer in civitatem ". 41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius. 42 Dixit ergo Ionathan ad David: " Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum ".
21 1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem. 2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: " Quare tu solus et nullus est tecum? ". 3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: " Rex praecepit mihi negotium et dixit: "Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim"; pueris vero condixi in illum et illum locum. 4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ". 5 Et respondens sacerdos David ait ei: " Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ". 6 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: " Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ". 7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. 8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. 9 Dixit autem David ad Achimelech: " Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ".
10 Et dixit sacerdos: " Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ". Et ait David: " Non est huic alter similis; da mihi eum ".
11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. 12 Dixeruntque ei servi Achis: " Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: "Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua"? ". 13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth. 14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam. 15 Et ait Achis ad servos suos: " Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me? 16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ".
22 1 Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc. 2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. 3 Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: " Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus ". 4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. 5 Dixitquc Gad propheta ad David: " Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae ". Et profectus David venit in saltum Haret.
6 Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quae est in excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum, 7 ait ad servos suos, qui assistebant ei: " Audite, Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones, 8 quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie ". 9 Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: " Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob; 10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi ". 11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. 12 Et ait Saul: " Audi, fili Achitob ". Qui respondit: " Praesto sum, domine ". 13 Dixitque ad eum Saul: " Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie? ". 14 Respondensque Achimelech regi ait: " Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua? 15 Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande ". 16 Dixitque rex: " Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui ". 17 Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: " Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi ". Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. 18 Et ait rex ad Doeg: " Convertere tu et irrue in sacerdotes ". Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. 19 Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii.
20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David 21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. 22 Et ait David ad Abiathar: " Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. 23 Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam, quaerit et animam tuam, mecumque servaberis ".
23 1 Et nuntiaverunt David dicentes: " Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas ". 2 Consuluit igitur David Dominum dicens: " Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? ". Et ait Dominus ad David: " Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila ". 3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: " Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? ". 4 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: " Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua ". 5 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. 6 Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat.
7 Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: " Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ". 8 Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. 9 Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: " Applica ephod ". 10 Et ait David: " Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. 11 Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ". Et ait Dominus: " Descendet ". 12 Dixitque David: " Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ". Et dixit Dominus: " Tradent ". 13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire.
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. 15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. 16 Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: 17 " Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc ". 18 Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam.
19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: " Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti? 20 Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ". 21 Dixitque Saul: " Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. 22 Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde. 23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae ". 24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. 25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. 27 Et nuntius venit ad Saul dicens: " Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram ". 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: " Petram dividentem ".
24 1 Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi. 2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: " Ecce David in deserto est Engaddi ". 3 Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. 4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant. 5 Et dixerunt viri David ad eum: " Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: "Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis" ". Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter. 6 Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul, 7 dixitque ad viros suos: " Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est ". 8 Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.
9 Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: " Domine mi rex! ". Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit 10 dixitque ad Saul: " Quare audis verba hominum loquentium: "David quaerit malum adversum te?". 11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est 12 et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam. 13 Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. 14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: "Ab impiis egredietur impietas", manus ergo mea non sit in te. 15 Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.
16 Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua ". 17 Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: " Numquid vox haec tua est, fili mi David? ". Et levavit Saul vocem suam et flevit. 18 Dixitque ad David: " Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. 19 Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me. 20 Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. 21 Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel, 22 iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei ". 23 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium.
25 1 Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon.
2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel. 3 Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. 4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, 5 misit decem iuvenes et dixit eis: " Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice 6 et dicetis fratri meo: "Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque habes, sit pax! 7 Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David" ". 9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. 10 Respondens autem Nabal pueris David ait: " Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. 11 Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint? ".
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec. 13 Tunc David ait viris suis: " Accingatur unusquisque gladio suo! ". Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas. 14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: " Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos. 15 Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto. 16 Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges. 17 Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui ".
18 Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos. 19 Dixitque pueris suis: " Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos ". Viro autem suo Nabal non indicavit. 20 Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit. 21 Et aiebat David: " Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. 22 Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus ". 23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. 24 Et cecidit ad pedes eius et dixit: " In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. 25 Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti. 26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum. 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum. 28 Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. 29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae. 30 Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel, 31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae ".
32 Et ait David ad Abigail: " Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, 33 et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea. 34 Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ". 35 Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: " Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam ".
36 Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. 37 Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. 39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: " Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius ". Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: " David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem ". 41 Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: " Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei ". 42 Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor. 43 Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius. 44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
1Samuel (NV) 18