1Samuel (NV) 26

Capitulum 26

26 1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: " Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis ". 2 Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. 3 Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum, 4 misit exploratores et didicit quod illuc venisset certissime. 5 Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius,
6
ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: " Quis descendet mecum ad Saul in castra? ". Dixitque Abisai: " Ego descendam tecum ". 7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. 8 Dixitque Abisai ad David: " Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit ". 9 Et dixit David ad Abisai: " Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ". 10 Et dixit David: " Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit. 11 Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus ". 12 Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
13
Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, 14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: " Nonne respondebis, Abner? ". Et respondens Abner ait: " Quis es tu? Clamasti ad regem! ". 15 Et ait David ad Abner: " Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. 16 Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius ". 17 Cognovit autem Saul vocem David et dixit: " Num vox tua haec est, fili mi David? ". Et ait David: " Vox mea, domine mi rex ". 18 Et ait: " Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum? 19 Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: "Vade, servi diis alienis". 20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus ".
21
Et ait Saul: " Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis ". 22 Et respondens David ait: " Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam. 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. 24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia ". 25 Ait ergo Saul ad David: " Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris ". Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.


Capitulum 27

27 1 Et ait David in corde suo: " Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ". 2 Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth. 3 Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. 4 Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. 5 Dixit autem David ad Achis: " Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ". 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc. 7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.
8
Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti. 9 Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis. 10 Dicebat autem ei Achis: " In quem irruistis hodie? ". Respondebatque David: " Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ". 11 Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: " Ne forte loquantur adversum nos: "Haec fecit David" ". Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum. 12 Credidit ergo Achis David dicens: " Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus ".


Capitulum 28

28 1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: " Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui ". 2 Dixitque David ad Achis: " Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus ". Et ait Achis ad David: " Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus ".
3
Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra. 4 Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in Gelboe. 5 Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis. 6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas.
7
Dixitque Saul servis suis: " Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ". Et dixerunt servi eius ad eum: " Est mulier habens pythonem in Endor ". 8 Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: " Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi ". 9 Et ait mulier ad eum: " Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? ". 10 Et iuravit ei Saul in Domino dicens: " Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem ". 11 Dixitque ei mulier: " Quem suscitabo tibi? ". Qui ait: " Samuelem suscita mihi ". 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: " Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul! ". 13 Dixitque ei rex: " Noli timere. Quid vidisti? ". Et ait mulier ad Saul: " Hominem divinum vidi ascendentem de terra ". 14 Dixitque ei: " Qualis est forma eius? ". Quae ait: " Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio ". Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit.
15
Dixit autem Samuel ad Saul: " Quare inquietasti me, ut suscitarer? ". Et ait Saul: " Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam ". 16 Et ait Samuel: " Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? 17 Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, 18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. 19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthim ".
20
Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa. 21 Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: " Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. 22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere ". 23 Qui renuit et ait: " Non comedam ". Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum. 24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma. 25 Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt et abierunt hac eadem nocte.


Capitulum 29

29 1 Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel. 2 Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis. 3 Dixeruntque principes Philisthim: " Quid sibi volunt Hebraei isti? ". Et ait Achis ad principes Philisthim: " Nonne iste est David, qui fuit servus Saul regis Israel et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die, qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? ". 4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: " Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum? 5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: "Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua"? ".
6
Vocavit ergo Achis David et ait ei: " Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places. 7 Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim ". 8 Dixitque David ad Achis: " Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis? ". 9 Respondens autem Achis locutus est ad David: " Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim dixerunt: "Non ascendet nobiscum in proelium". 10 Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite ". 11 Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel.


Capitulum 30

30 1 Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; 2 et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo. 3 Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, 4 levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae. 5 Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. 6 Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo
7
et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: " Applica ad me ephod ". Et applicuit Abiathar ephod ad David. 8 Et consuluit David Dominum dicens: " Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non? ". Dixitque ei: " Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam ". 9 Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. 10 Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. 11 Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere, 12 sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. 13 Dixit itaque ei David: " Cuius es tu vel unde? ". Qui ait ei: " Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. 14 Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni ". 15 Dixitque ei David: " Potes me ducere ad istum cuneum? ". Qui ait: " Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum ". Et iuravit ei David. 16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae. 17 Et percussit eos David die altera a diluculo usque ad vesperam, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adulescentes, qui ascenderant camelos et fugerant. 18 Eruit ergo David omnia, quae ceperant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. 19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis, et, quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. 20 Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: " Haec est praeda David ".
21
Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice. 22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: " Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant ". 23 Dixit autem David: " Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; 24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident ". 25 Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. 26 Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: " Accipite benedictionem de praeda hostium Domini "; 27 his, qui erant in Bethul et qui in Ramathnageb et qui in Iether 28 et qui in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthemo 29 et qui in Carmel et qui in urbibus Ierameeli et qui in urbibus Ceni 30 et qui in Horma et qui in Borasan et qui in Athach 31 et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius.


Capitulum 31

31 1 Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. 2 Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. 3 Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus est vehementer a sagittariis. 4 Dixitque Saul ad armigerum suum: " Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi ". Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. 5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. 6 Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter. 7 Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi.
8
Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
9
Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo.
10
Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
11
Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthim Saul,
12
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi.
13
Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et ieiunaverunt septem diebus.


1Samuel (NV) 26