2Chroniques (NV) 11

Capitulum 11

11 1 Venit autem Roboam in Ierusalem et convocavit universam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum. 2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens: 3 " Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: 4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ". Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
5
Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda. 6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue, 7 Bethsur quoque et Socho et Odollam 8 necnon Geth et Maresa et Ziph, 9 sed et Aduram et Lachis et Azeca, 10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas. 11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. 12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
13
Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis. 14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat. 16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. 17 Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
18
Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai, 19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom. 20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. 22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. 23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.


Capitulum 12

12 1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.
2
Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem - quia peccaverunt Domino - 3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes. 4 Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem. 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: " Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac ".
6
Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: " Iustus est Dominus! ". 7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: " Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac. 8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum ". 9 Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon. 10 Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. 11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum. 12 Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
13
Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. 14 Fecit autem malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum.
15
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. 16 Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo.


Capitulum 13

13 1 Anno octavo decimo regis Ieroboam regnavit Abia super Iudam. 2 Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
3
Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros electorum quadringenta milia, Ieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
4
Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: " Audi, Ieroboam et omnis Israel: 5 Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis? 6 Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum; 7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi, filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat iuvenis et corde pavido nec potuit resistere eis. 8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos. 9 Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii. 10 Noster autem Deus Dominus est, quem non reliquimus; sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo. 11 Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. 12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit ".
13
Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos. 14 Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt, 15 omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. 16 Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. 17 Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. 18 Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum. 19 Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
20
Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est. 21 Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias. 22 Reliqua autem gestorum Abiae viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo. 23 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem.


Capitulum 14

14 1 Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in conspectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
2
et confregit lapides palosque succidit 3 ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata, 4 et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace. 5 Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente.
6
Dixit autem Iudae: " Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum ". Aedificaverunt igitur et prosperati sunt. 7 Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. 8 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
9
Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxerunt aciem ad bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa, 10 et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: " Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo ". 11 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. 12 Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa 13 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. 14 Sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Ierusalem.


Capitulum 15

15 1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2 egressus est in occursum Asa et dixit ei: " Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3 Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. 4 Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. 5 In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; 6 contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia. 7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro ".
8
Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. 9 Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. 10 Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa, 11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia. 12 Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua: 13 si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14 Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum. 15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16
Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron. 17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. 18 Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem.
19
Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.


Capitulum 16

16 1 Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: 3 " Foedus inter me et te est et inter patrem meum et patrem tuum; quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut, rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere ". 4 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universa horrea urbium Nephthali. 5 Quod cum audisset Baasa, desivit aedificare Rama et intermisit opus suum. 6 Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides Rama et ligna, quibus aedificaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
7
In tempore illo venit Hanani videns ad Asa regem Iudae et dixit ei: " Quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua. 8 Nonne Aethiopes et Libyes magnus exercitus erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia, quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? 9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent ".
10
Iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum, valde quippe super hoc fuerat indignatus; et vexavit Asa quosdam de populo in tempore illo.
11
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel.
12
Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
13
Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
14
Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod foderat sibi in civitate David; posueruntque eum super lectum plenum aromatibus et variis unguentis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et fecerunt in exsequiis eius combustionem splendidam valde.


Capitulum 17

17 1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel. 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.
3
Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim 4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel.
5
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. 6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit.
7
Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae, 8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes. 9 Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum.
10
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. 11 Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem. 12 Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. 13 Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem,
14
quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; 15 et ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia; 16 ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium;
17
de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia; 18 et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum.
19
Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda.


Capitulum 18

18 1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3 Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: " Veni mecum in Ramoth Galaad ". Cui ille respondit: " Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello ".
4
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: " Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini ". 5 Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: " In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? ". At illi: " Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis ". 6 Dixitque Iosaphat: " Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus? ". 7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: " Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla ". Dixitque Iosaphat: " Ne loquaris, rex, hoc modo ". 8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: " Voca cito Michaeam filium Iemla ".
9
Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. 10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: " Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam ". 11 Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: " Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis ".
12
Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: " En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera ". 13 Cui respondit Michaeas: " Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar! ". 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: " Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere? ". Cui ille respondit: " Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras ". 15 Dixitque rex: " Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini ". 16 At ille ait: " Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus: "Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace" ". 17 Et ait rex Israel ad Iosaphat: " Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt? ". 18 At ille idcirco ait: " Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris. 19 Et dixit Dominus: "Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?". Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, 20 processit spiritus et stetit coram Domino et ait: "Ego decipiam eum". Cui Dominus: "In quo, inquit, decipies?". 21 At ille respondit: "Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius". Dixitque Dominus: "Decipies et praevalebis; egredere et fac ita". 22 Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala ".
23
Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: " Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ". 24 Dixitque Michaeas: " Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ". 25 Praecepit autem rex Israel dicens: " Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis 26 et dicetis: "Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace" ". 27 Dixitque Michaeas: " Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ". Et ait: " Audite, populi omnes! ".
28
Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. 29 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: " Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis ". Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum. 30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: " Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel ". 31 Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: " Rex Israel est iste! ". Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. 32 Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. 33 Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: " Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum ". 34 Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.


Capitulum 19

19 1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in Ierusalem.
2
Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: " Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; 3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum ". 4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum.
5
Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca. 6 Et praecipiens iudicibus: " Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis. 7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ". 8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. 9 Praecepitque eis dicens: " Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. 10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis. 11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis ".


Capitulum 20

20 1 Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Meunitis ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. 2 Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes: " Venit contra te multitudo magna de his locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi ". 3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iudae. 4 Congregatusque est Iuda ad precandum Dominum; sed et de omnibus urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
5
Cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Ierusalem in domo Domini ante atrium novum, 6 ait: " Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
7
Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? 8 Habitaveruntque in ea et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes: 9 "Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies". 10 Nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir, per quos non concessisti Israeli ut transirent, quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos, 11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione tua, quam tradidisti nobis. 12 Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te ".
13
Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis.
14
Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Matthaniae Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio congregationis, 15 et ait: " Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. 16 Cras descendetis contra eos; ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Ieruel. 17 Non eritis vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite timere nec paveatis; cras egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum ". 18 Iosaphat ergo inclinavit se super faciem suam in terra, et omnis Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt coram Domino et adoraverunt eum. 19 Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum.
20
Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: " Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera ". 21 Habuitque consilium cum populo et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et antecederent exercitum ac voce consona dicerent: " Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia eius ". 22 Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios Ammon et Moab et montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt. 23 Et filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos; cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi mutuis concidere vulneribus. 24 Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. 25 Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque iumenta multa et supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, et per tres dies spolia auferebant pro praedae magnitudine. 26 Die autem quarto congregati sunt in valle Baracha; etenim, quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem. 27 Reversusque est omnis vir Iudae et Ierusalem et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis; 28 ingressique sunt Ierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini.
29
Irruit autem pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. 30 Quievitque regnum Iosaphat, et praebuit ei Deus eius pacem per circuitum.
31
Regnavit igitur Iosaphat super Iudam. Et erat triginta quinque annorum, cum regnare coepisset; viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. 32 Et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea, faciens quod rectum erat coram Domino. 33 Verumtamen excelsa non ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum suorum.
34
Reliqua autem gestorum Iosaphat, priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quae digesta sunt in libros regum Israel.
35
Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iudae cum Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima, 36 et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber. 37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: " Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua ". Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis.


Capitulum 21

21 1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
2
Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel. 3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. 4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel.
5
Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 6 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini. 7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.
8
In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. 9 Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius. 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. 11 Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam.
12
Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: "Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae, 13 sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti: 14 ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam; 15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ". 16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus, 17 et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. 18 Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius. 20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.



2Chroniques (NV) 11