2Chroniques (NV) 31

Capitulum 31

31 1 Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas. 2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur canerentque laudes in portis castrorum Domini. 3 Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. 4 Praecepit etiam populo habitanti Ierusalem, ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. 5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus, et decimas obtulerunt de omnibus abundanter. 6 Sed et filii Israel et Iudae, qui habitabant in urbibus Iudae, obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum, quae sanctificabant Domino Deo suo; atque universa portantes fecerunt acervos plurimos. 7 Mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos. 8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel. 9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita iacerent acervi. 10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens: " Ex quo coeperunt offerre donationem in domum Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam cernis ".
11
Praecepit igitur Ezechias, ut praepararent cellas in domo Domini. Quod cum fecissent, 12 intulerunt tam donationem quam decimas et quaecumque sanctificaverant fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus, 13 post quem Iahiel et Azazias et Nahath et Asael et Ierimoth, Iozabad quoque et Eliel et Iesmachias et Mahath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei. 14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et sanctissima. 15 Et sub cura eius Eden et Beniamin, Iesua et Semeias, Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis tam maioribus quam minoribus in divisionibus suis, 16 dummodo recensiti essent mares ab annis tribus et supra, cuncti qui ingrediebantur templum Domini, ut singulorum dierum ministeria observarent iuxta divisiones suas. 17 Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et supra per ministeria et turmas suas. 18 Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. 19 Porro pro filiis Aaron, sacerdotibus in agris et suburbanis urbium singularum dispositi erant nominatim viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et omni, qui recensitus erat inter Levitas. 20 Fecit ergo Ezechias secundum haec in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo. 21 Et in universo opere, quod coepit in servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum volens requirere Deum suum, in toto corde suo operatus et prosperatus est.


Capitulum 32

32 1 Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. 2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Ierusalem, 3 inito cum principibus consilio virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem, et, hoc omnium decernente sententia, 4 congregata est plurima multitudo, et obturaverunt cunctos fontes et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: " Ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam! ". 5 Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit iacula plurima et clipeos. 6 Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens: 7 " Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo: 8 cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis ". Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae.
9
Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Ierusalem - ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis - ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens: 10 " Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem? 11 Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? 12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem dicens: "Coram altari uno adorabitis et in ipso comburetis sacrificia"? 13 An ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis? Numquid praevaluerunt dii gentium terrarum liberare regionem suam de manu mea? 14 Quis est de universis diis gentium, quas deleverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu? 15 Non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat, neque credatis ei! Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum, quanto minus Deus vester poterit eruere vos de manu mea! ". 16 Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius. 17 Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: " Sicut dii gentium terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista ". 18 Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem. 19 Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum.
20
Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt in caelum.
21
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. 22 Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum. 23 Multi etiam deferebant munera Domino in Ierusalem et res pretiosas Ezechiae regi Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
24
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum; exaudivitque eum et dedit ei signum. 25 Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem. 26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. 27 Fuit autem Ezechias dives et inclitus valde; et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, auri et lapidis pretiosi, aromatum et clipeorum omnisque generis rerum pretiosarum. 28 Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus 29 et urbes exaedificavit sibi; habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Deus substantiam multam nimis. 30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum Gihon et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis prosperatus est. 31 Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius.
32
Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et Israel. 33 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum in ascensu ad sepulcra filiorum David; et celebravit eius exsequias universus Iuda et omnes habitatores Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo.


Capitulum 33

33 1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. 2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. 3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. 4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: " In Ierusalem erit nomen meum in aeternum ". 5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. 6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. 7 Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: " In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. 8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi ". 9 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. 10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt.
11
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. 12 Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. 14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. 15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. 16 Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. 17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. 18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. 19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. 20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon.
21
Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. 23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. 24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. 25 Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo.


Capitulum 34

34 1 Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et triginta et uno annis regnavit in Ierusalem. 2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui; non declinavit neque ad dextram neque ad sinistram.
3
Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus. 4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. 5 Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem, 6 sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique 7 dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem.
8
Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. 9 Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Ierusalem, 10 tradiderunt in manibus opificum, qui praeerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent; 11 dederunt scilicet eam lignariis et caementariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudae. 12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium Iahath et Abdias Levitae de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui dirigebant opus. Omnes autem Levitae scientes organis canere 13 erant super eos, qui onera portabant et dirigebant omnes, qui varia opera faciebant. De Levitis quoque erant scribae et praefecti et ianitores.
14
Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi 15 et ait ad Saphan scribam: " Librum legis inveni in domo Domini ". Et tradidit ei. 16 At ille intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: " Omnia, quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. 17 Argentum, quod repertum est in domo Domini, effuderunt, datum que est praefectis et operariis ". 18 Et nuntiavit Saphan scriba regi dicens: " Librum tradidit mihi Helcias sacerdos ". Et legebat illum Saphan coram rege.
19
Et factum est, cum audisset rex verba legis, scidit vestimenta sua 20 et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens: 21 " Ite et consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quae scripta sunt in isto volumine ". 22 Abiit igitur Helcias et hi, qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, et locuti sunt ei iuxta verba haec. 23 Et illa respondit eis: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: 24 Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudae, 25 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. 26 Ad regem autem Iudae, qui misit vos pro Domino consulendo, sic loquimini: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis, 27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. 28 Ecce colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius ". Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae dixerat.
29
At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et Ierusalem, 30 ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudae et habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis foederis inventi in domo Domini. 31 Et stans in gradu suo percussit foedus coram Domino, ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque verba foederis scripta in hoc libro. 32 Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem et Beniamin; et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini, Dei patrum suorum. 33 Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum.


Capitulum 35

35 1 Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi. 2 Et constituit sacerdotes in officiis suis confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini. 3 Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: " Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. 4 Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; 5 et ministrate in sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum populi, singulis pars familiae Levitarum. 6 Mactate ergo Pascha et sanctificamini et praeparate vos pro fratribus vestris, ut faciatis iuxta verbum, quod locu tus est Dominus in manu Moysi ". 7 Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia. 8 Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. 9 Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos. 10 Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in loco suo, Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium. 11 Et mactatum est Pascha; asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 12 et separaverunt holocaustum, ut darent partibus familiarum populi, et offerretur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi. De bobus quoque fecere similiter. 13 Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege praeceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi. 14 Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt; nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati, unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. 15 Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. 16 Omnis igitur cultus Domini rite praeparatus est in die illa, ut facerent Pascha et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis Iosiae. 17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore illo et sollemnitatem Azymorum septem diebus. 18 Non fuit simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem. 19 Octavo decimo anno regni Iosiae hoc Pascha celebratum est.
20
Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias. 21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: " Quid mihi et tibi est, rex Iudae? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te ". 22 Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo. 23 Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis: " Educite me de proelio, quia oppido vulneratus sum ". 24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum eius et asportaverunt in Ierusalem. Mortuusque est et sepultus in sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum. 25 Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus. 26 Reliqua autem gestorum Iosiae et misericordiae eius, quae lege praecepta sunt Domini, 27 gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudae.


Capitulum 36

36 1 Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Ierusalem. 2 Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. 3 Amovit autem eum rex Aegypti, cum venisset Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
4
Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum. 5 Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo. 6 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem, 7 ad quam et ex vasis Domini transtulit et posuit ea in templo suo. 8 Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo.
9
Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in conspectu Domini. 10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.
11
Viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. 12 Fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec humiliavit se coram Ieremia propheta loquente ad se ex ore Domini. 13 Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel. 14 Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem. 15 Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo. 16 At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
17
Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius. 18 Universaque vasa domus Dei tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem. 19 Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum Ierusalem, universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. 20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum, 21 ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae: donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni.
22
Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens:
23
" Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat ".


2Chroniques (NV) 31