2Rois (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


2 REGUM (NV)




Capitulum 1

1 1 Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.
2
Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: " Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac ".
3
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: " Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? 4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ". Et abiit Elias.
5
Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: " Quare reversi estis? ". 6 At illi responderunt ei: " Vir occurrit nobis et dixit ad nos: "Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris" ". 7 Qui dixit eis: " Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec? ". 8 At illi dixerunt: " Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus ". Qui ait: " Elias Thesbites est ".
9
Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: " Homo Dei, rex praecepit, ut descendas ". 10 Respondensque Elias dixit quinquagenario: " Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ". Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo.
11
Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: " Homo Dei, haec dicit rex: "Festina, descende!" ". 12 Respondens Elias ait illis: " Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ". Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius.
13
Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: " Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. 14 Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae ".
15
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: " Descende cum eo, ne timeas ". Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem 16 et locutus est ei: " Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ".
17
Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium.
18
Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?


Capitulum 2

2 1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; 2 dixitque Elias ad Eliseum: " Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel ". Cui ait Eliseus: " Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ". Cumque descendissent Bethel, 3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: "Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo? ". Qui respondit: " Et ego novi, silete ". 4 Dixit autem ei Elias: " Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho ". Et ille ait: " Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ". Cumque venissent Ierichum, 5 accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: " Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo? ". Et ait: " Et ego novi, silete ". 6 Dixit autem ei Elias: " Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem ". Qui ait: " Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ". Ierunt igitur ambo pariter, 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem. 8 Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
9
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: " Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te ". Dixitque Eliseus: " Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me ". 10 Qui respondit: " Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit ".
11
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. 12 Eliseus autem videbat et clamabat: " Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ". Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
13
Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis. 14 Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: " Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ". Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
15
Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: " Requievit spiritus Eliae super Eliseum ". Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram 16 dixeruntque illi: " Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium ". Qui ait: " Nolite mittere! ". 17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: " Mittite ". Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt 18 et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: " Numquid non dixi vobis: Nolite ire?".
19
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: " Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium ". 20 At ille ait: "Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal ". Qui cum attulissent, 21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: " Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium ". 22 Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est.
23
Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: "Ascende, calve; ascende, calve! ". 24 Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
25
Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.


Capitulum 3

3 1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. 2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. 3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
4
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. 5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.
6
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; 7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: " Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ". Qui respondit: " Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ". 8 Dixitque: " Per quam viam ascendemus? ". At ille respondit: " Per desertum Idumaeae ".
9
Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos. 10 Dixitque rex Israel: " Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab ". 11 Et ait Iosaphat: " Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ". Et respondit unus de servis regis Israel: " Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ". 12 Et ait Iosaphat: " Est apud eum sermo Domini ". Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom.
13
Dixit autem Eliseus ad regem Israel: " Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ". Et ait illi rex Israel: "Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ". 14 Dixit autem Eliseus: " Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; 15 nunc autem adducite mihi psaltem ". Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, 16 et ait: " Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas. 17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. 18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra, 19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ".
20
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
21
Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis. 22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem 23 dixeruntque: "Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! ". 24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab. 25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt. 26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. 27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.


Capitulum 4

4 1 Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: " Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ". 2 Cui dixit Eliseus: " Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua? ". At illa respondit: " Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei ". 3 Cui ait: " Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca; 4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles ". 5 Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat. 6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: " Affer mihi adhuc vas ". Et ille respondit: " Non habeo ". Stetitque oleum. 7 Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: " Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo ".
8
Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem. 9 Quae dixit ad virum suum: " Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. 10 Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi ". 11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi. 12 Dixitque ad Giezi puerum suum: " Voca Sunamitin istam ". Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, 13 dixit ad puerum: " Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae? ". Quae respondit: " In medio populi mei habito ". 14 Et ait: " Quid ergo vult, ut faciam ei? ". Dixitque Giezi: "Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est ". 15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium, 16 dixit ad eam: " In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ". At illa respondit: " Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ".
17
Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus.
18
Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, 19 ait patri suo: " Caput meum, caput meum! ". At ille dixit servo: " Tolle et duc eum ad matrem suam ". 20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. 21 Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa 22 vocavit virum suum et ait: "Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar ". 23 Qui ait illi: " Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum ". Quae respondit: " Vale ". 24 Stravitque asinam et praecepit puero: " Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ".
25
Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: " Ecce Sunamitis illa. 26 Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum? ". Quae respondit: " Recte ". 27 Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: " Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi ". 28 Quae dixit illi: " Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me? ". 29 Et ille ait ad Giezi: " Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ". 30 Porro mater pueri ait: " Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te ". Surrexit ergo et secutus est eam. 31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: " Non evigilavit puer ". 32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; 33 ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum. 34 Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. 35 At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos. 36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei: " Voca Sunamitin hanc ". Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: " Tolle filium tuum ". 37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est.
38
Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: " Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum ". 39 Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset. 40 Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: " Mors in olla, vir Dei! ". Et non potuerunt comedere. 41 At ille: " Afferte, inquit, farinam ". Cumque tulissent, misit in ollam et ait: " Infunde turbae, et comedat ". Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
42
Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: " Da populo, ut comedat ". 43 Responditque ei minister eius: " Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ". Rursum ille dixit: " Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: "Comedent, et supererit" ". 44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini.


Capitulum 5

5 1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus. 2 Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. 3 Quae ait ad dominam suam: " Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet ". 4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: " Sic et sic locuta est puella de terra Israel ". 5 Dixitque ei rex Syriae: " Vade, et mittam litteras ad regem Israel ". Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri et decem mutatoria vestimentorum, 6 detulit litteras ad regem Israel in haec verba: " Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua ". 7 Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: " Numquid Deus sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me ". 8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: " Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel ".
9
Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei. 10 Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: " Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis ". 11 Iratus Naaman recedebat dicens: " Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me. 12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? ". Cum ergo vertisset se et abiret indignans, 13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: " Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: "Lavare et mundaberis!" ". 14 Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
15
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait: " Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo ". 16 At ille respondit: " Vivit Dominus, ante quem sto, non accipiam ". Cumque vim faceret, penitus non acquievit. 17 Dixitque Naaman: " Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. 18 Hoc autem solum ignoscat Dominus servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon, ut adoret ibi, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re ".
19
Qui dixit ei: " Vade in pace ". Abiit ergo ab eo viam modicam. 20 Dixitque Giezi puer viri Dei: " Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram post eum et accipiam ab eo aliquid ". 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desiluit de curru in occursum eius et ait: " Rectene sunt omnia? ". 22 Et ille ait: " Recte. Dominus meus misit me dicens: "Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices" ". 23 Dixitque Naaman: " Melius est, ut accipias duo talenta ". Et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. 24 Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit in domo; dimisitque viros et abierunt. 25 Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: " Unde venis, Giezi? ". Qui respondit: " Non ivit servus tuus quoquam ". 26 At ille: " Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Estne tempus accipere argentum et accipere vestes et oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas? 27 Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum ". Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.


Capitulum 6

6 1 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: " Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. 2 Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum ". Qui dixit: " Ite ". 3 Et ait unus ex illis: " Veni ergo et tu cum servis tuis ". Respondit: " Ego veniam ". 4 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna. 5 Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: " Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam! ". 6 Dixit autem homo Dei: " Ubi cecidit? ". At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum. 7 Et ait: " Tolle!". Qui extendit manum et tulit illud.
8
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis suis dicens: " In loco illo et illo ponamus insidias ". 9 Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: " Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt ". 10 Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. 11 Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: " Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? ". 12 Dixitque unus servorum eius: " Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo ".
13
Dixit eis: " Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum ". Annuntiaveruntque ei dicentes: " Ecce in Dothain ". 14 Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. 15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: " Heu, domine mi, quid faciemus? ". 16 At ille respondit: "Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis". 17 Oravitque Eliseus dicens: " Domine, aperi oculos huius, ut videat ". Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. 18 Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: " Percute, obsecro, gentem hanc caecitate! ". Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. 19 Dixit autem ad eos Eliseus: " Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis ". Duxit ergo eos in Samariam. 20 Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: " Domine, aperi oculos istorum, ut videant ". Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. 21 Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: " Numquid percutiam eos, pater mi? ". 22 At ille ait: " Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum ". 23 Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel.
24
Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. 25 Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. 26 Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: " Salva me, domine mi rex! ". 27 Qui ait: " Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te possum? De area an de torculari? ". Dixitque ad eam rex: " Quid tibi vis? ". Quae respondit: 28 " Mulier ista dixit mihi: "Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras". 29 Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum ". 30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. 31 Et ait: " Haec mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie ". 32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: " Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est ". 33 Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: " Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino? ".


Capitulum 7

7 1 Dixit autem Eliseus: " Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae ". 2 Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: " Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod loqueris? ". Qui ait: " Videbis oculis tuis et inde non comedes ".
3
Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae; qui dixerunt ad invicem: " Quid hic esse volumus, donec moriamur? 4 Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur ". 5 Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem reppererunt. 6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: " Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos ". 7 Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. 8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. 9 Dixeruntque ad invicem: " Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis ". 10 Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis dicentes: " Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant ". 11 Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
12
Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: " Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: "Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus" ". 13 Respondit autem unus servorum eius: " Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus ". 14 Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: " Ite et videte ". 15 Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi.
16
Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini. 17 Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. 18 Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: " Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae "; 19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat: " Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris? ", et dixerat ei: " Videbis oculis tuis et inde non comedes ". 20 Evenit ergo ei, sicut praedictum erat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.


Capitulum 8

8 1 Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat filium, dicens: " Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis ". 2 Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis. 3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis. 4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: " Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus ". 5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: " Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus ". 6 Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: " Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens ".
7
Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: " Venit vir Dei huc ". 8 Et ait rex ad Hazael: " Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? ". 9 Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: " Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: "Si sanari potero de infirmitate mea hac?" ". 10 Dixitque ei Eliseus: " Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur ". 11 Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei. 12 Cui Hazael ait: " Quare dominus meus flet? ". At ille respondit: " Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes ". 13 Dixitque Hazael: " Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? ". Et ait Eliseus: " Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore ". 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: " Quid tibi dixit Eliseus? ". At ille respondit: " Dixit mihi: Recipies sanitatem ". 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo.
16
Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel - Iosaphat autem erat rex Iudae - regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. 17 Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
18
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. 19 Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus.
20
In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. 21 Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua. 22 Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
23
Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 24 Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
25
Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel.
27
Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit. 28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram. 29 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.



2Rois (NV) 1