2Rois (NV) 9
9 1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: " Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad. 2 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum. 3 Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: " Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ". Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ".
4 Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad 5 et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: " Verbum mihi ad te, princeps ". Dixitque Iehu: " Ad quem ex omnibus nobis? ". At ille dixit: " Ad te, o princeps ". 6 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel. 7 Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel. 8 Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel. 9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae. 10 Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam ". Aperuitque ostium et fugit.
11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: " Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? ". Qui ait eis: " Nostis hominem et loquelam eius ". 12 At illi responderunt: " Mendacium! Narra nobis! ". Qui ait eis: " Haec et haec locutus est mihi dicens: "Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel" ". 13 Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: " Regnavit Iehu! ". 14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae 15 et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: " Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel ".
16 Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.
17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: " Video ego globum ". Dixitque Ioram: " Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: "Rectene sunt omnia?" ". 18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: " Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ". Dixitque ei Iehu: " Quid tibi et paci? Transi et sequere me ". Nuntiavit quoque speculator dicens: " Venit nuntius ad eos et non revertitur ". 19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: " Haec dicit rex: Num pax est? ". Et ait Iehu: " Quid tibi et paci? Transi et sequere me ". 20 Nuntiavit autem speculator dicens: " Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur ".
21 Et ait Ioram: " Iunge currum! ". Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis. 22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: " Estne pax, Iehu? ". At ille respondit: " Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent! ". 23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: " Insidiae, Ochozia! ". 24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.
25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: " Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens: 26 "Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus". Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini ".
27 Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan; persecutusque est eum Iehu et ait: " Etiam hunc percutite! ". Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi. 28 Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David. 29 Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.
30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: " Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum? ". 32 Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: " Quis est mecum, quisnam? ". Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. 33 At ille dixit eis: " Praecipitate eam deorsum! ". Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam. 34 Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait: " Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est ". 35 Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus. 36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: " Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel; 37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: "Haeccine est illa Iezabel" ".
10 1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens: 2 " Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma, 3 eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri ". 4 Timuerunt illi vehementer et dixerunt: " Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? ". 5 Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes: " Servi tui sumus: quaecumque iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac ".
6 Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: " Si mei estis et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel ". Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. 7 Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad eum in Iezrahel. 8 Venit autem nuntius et indicavit ei dicens: " Attulerunt capita filiorum regis". Qui respondit: " Ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane ". 9 Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: " Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos? 10 Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae ". 11 Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Iezrahel, et universos optimates eius et notos et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae.
12 Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, 13 invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: " Quinam estis vos? ". At illi responderunt: " Fratres Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae ". 14 Qui ait: " Comprehendite eos vivos ". Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
15 Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: " Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo? ". Et ait Ionadab: " Est ". " Si est, inquit, da manum tuam ". Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru 16 dixitque ad eum: " Veni mecum et vide zelum meum pro Domino ". Et impositum currui suo
17 duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. 18 Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos: " Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
19 Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet ". Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. 20 Dixitque: " Sanctificate diem sollemnem Baal ". Vocaveruntque. 21 Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. 22 Dixitque ei, qui erat super vestes: " Profer vestimenta universis servis Baal ". Et protulit eis vestes. 23 Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: " Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal ". 24 Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis: " Quicumque permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius ".
25 Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: " Ingredimini et percutite eos; nullus evadat! ". Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. 26 Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt 27 et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc.
28 Delevit itaque Iehu Baal de Israel. 29 Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan. 30 Dixit autem Dominus ad Iehu: " Quia studiose fecisti, quod rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel ". 31 Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel.
32 In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel 33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad et Basan.
34 Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quae fecit, et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
35 Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. 36 Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.
11 1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. 2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. 3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.
4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis 5 et praecepit illis dicens: " Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; 6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices. 7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. 8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente.
9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. 10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. 11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem. 12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: " Vivat rex! ".
13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini 14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: " Coniuratio, coniuratio! ". 15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: " Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ". Dixerat enim sacerdos: " Non occidatur in templo Domini ". 16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi.
17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. 18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini 19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
12 1 Septemque annorum erat Ioas, cum regnare coepisset. 2 Anno septimo Iehu regnavit Ioas; quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. 3 Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Ioiada sacerdos.
4 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. 5 Dixitque Ioas ad sacerdotes: " Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, 6 accipiant illam singuli sacerdotes a notis suis et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione ". 7 Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. 8 Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis: " Quare sartatecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam a notis vestris, sed ad instaurationem templi reddite eam ".
9 Acquieveruntque sacerdotes ultra non accipere pecuniam a populo nec instaurare sartatecta domus. 10 Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini; mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini. 11 Cumque viderent multam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, colligebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini, 12 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu opificum, qui operibus praepositi erant in domo Domini; ipsique impendebant eam in fabris lignorum et in structoribus, qui operabantur in domo Domini, 13 et in caementariis et in his, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna et lapides de lapicidinis, ut instaurarentur sartatecta domus Domini, et pro universis, quae indigebant expensa ad muniendam domum. 14 Verumtamen non fiebant pelves argenteae templi Domini et cultri et paterae et tubae, omne vas aureum et argenteum, de pecunia, quae inferebatur in templum Domini; 15 opificibus enim dabatur, ut instauraretur templum Domini. 16 Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam operariis; illi enim in fide agebant.
17 Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebatur in templum Domini, quia sacerdotum erat. 18 Tunc ascendit Hazael rex Syriae et pugnabat contra Geth; cepitque eam et direxit faciem suam, ut ascenderet in Ierusalem.
19 Quam ob rem tulit Ioas rex Iudae omnia sanctificata, quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias patres eius reges Iudae, et quae ipse obtulerat, et universum aurum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis, misitque Hazaeli regi Syriae; et recessit ab Ierusalem.
20 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 21 Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sella. 22 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum, et mortuus est; et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
13 1 Anno vicesimo tertio Ioas filii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
2 Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo. 3 Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. 4 Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae. 5 Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. 6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. 7 Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.
8 Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
9 Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
10 Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
11 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit.
12 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
13 Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: " Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ". 15 Et ait illi Eliseus: "Affer arcum et sagittas". Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, 16 dixit ad regem Israel: " Pone manum tuam super arcum ". Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis 17 et ait: " Aperi fenestram orientalem ". Cumque aperuisset, dixit Eliseus: "Iace sagittam!". Et iecit. Et ait Eliseus: " Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam ". 18 Et ait: " Tolle sagittas ". Qui cum tulisset, rursum dixit ei: " Percute iaculo terram!". Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset, 19 iratus est contra eum vir Dei et ait: " Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam ".
20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso anno. 21 Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos.
22 Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz. 23 Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus. 24 Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo. 25 Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.
14 1 Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae. 2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem.
3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, 4 nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis. 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum; 6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: " Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur ".
7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem.
8 Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: " Veni, et videamus nos ". 9 Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: " Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: "Da filiam tuam filio meo uxorem". Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? ". 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae. 12 Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. 13 Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. 14 Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam.
15 Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 16 Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. 17 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
18 Reliqua autem gestorum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
19 Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. 20 Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David. 21 Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. 22 Ipse aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
23 Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. 24 Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel. 27 Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas.
28 Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
29 Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
15 1 Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae. 2 Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
3 Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae fecit Amasias pater eius. 4 Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis. 5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae.
6 Reliqua autem gestorum Azariae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
7 Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo.
8 Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus. 9 Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo.
11 Reliqua autem gestorum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: " Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel ". Factumque est ita.
13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria. 14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo.
15 Reliqua autem gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
16 Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas.
17 Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria.
18 Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius 19 venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius. 20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra.
21 Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
22 Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
23 Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio. 24 Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.
26 Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. 28 Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur. 30 Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae.
31 Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae. 33 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
34 Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. 35 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem.
36 Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae.
38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
16 1 Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae.
2 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, 3 sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; 4 immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.
5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. 6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: " Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me ". 8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. 9 Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit.
10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. 11 Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco. 12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud ascenditque 13 et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare. 14 Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. 15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: " Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum ". 16 Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz.
17 Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. 18 Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum.
19 Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
20 Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.
2Rois (NV) 9