2Samuel (NV) 1
1 1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. 3 Dixitque ad eum David: " Unde venis? ". Qui ait ad eum: " De castris Israel fugi ". 4 Et dixit ad eum David: " Quid enim factum est? Indica mihi ". Qui ait: " Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt ". 5 Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: " Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius? ". 6 Et ait adulescens, qui narrabat ei: " Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, 7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, 8 dixit mihi: "Quisnam es tu?". Et dixi ad eum: Amalecites ego sum. 9 Et locutus est mihi: "Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est". 10 Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc ".
11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; 12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. 13 Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: " Unde es? ". Qui respondit: " Filius hominis advenae Amalecitae ego sum ". 14 Et ait ad eum David: " Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? ". 15 Vocansque David unum de pueris ait: " Accedens irrue in eum ". Qui percussit illum, et mortuus est. 16 Et ait ad eum David: " Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: "Ego interfeci christum Domini" ".
17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius; 18 et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: 19 " Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes! 20 Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum. 21 Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. 22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. 23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. 24 Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. 25 Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est. 26 Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. 27 Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica! ".
2 1 Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: " Num ascendam in unam de civitatibus Iudae? ". Et ait Dominus ad eum: " Ascende ". Dixitque David: " Quo ascendam? ". Et respondit ei: " In Hebron ". 2 Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel; 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. 4 Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: " Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. 6 Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud. 7 Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi ".
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim 9 regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum. 10 Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. 11 Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul de Mahanaim in Gabaon. 13 Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera. 14 Dixitque Abner ad Ioab: " Surgant pueri et ludant coram nobis ". Et respondit Ioab: " Surgant ". 15 Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David. 16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius ager Laterum in Gabaon. 17 Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis. 19 Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner. 20 Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: " Tune es Asael? ". Qui respondit: " Ego sum ". 21 Dixitque ei Abner: " Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius ". Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. 22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: " Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum ". 23 Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. 24 Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit; et venerunt usque ad collem Amma, qui est ex adverso Gaiah in via deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius. 26 Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: " Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos? ". 27 Et ait Ioab: " Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum ". 28 Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec persecuti sunt ultra Israel neque certaverunt amplius. 29 Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim. 30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; 31 servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. 32 Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
3 1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie.
2 Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide, 3 et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur, 4 quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital, 5 sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron.
6 Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner: 8 " Quare ingressus es ad concubinam patris mei? ". Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: " Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. 9 Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10 ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee ". 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. 12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: " Cuius est terra? ", et ut loquerentur: " Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel ". 13 Qui ait: " Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me ". 14 Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: "Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim ". 15 Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. 16 Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: " Vade, revertere ". Qui reversus est. 17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: " Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos; 18 nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: "In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius" ". 19 Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin. 20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium. 21 Et dixit Abner ad David: " Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua ". Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
22 pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace, 23 et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: " Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace ". 24 Et ingressus est Ioab ad regem et ait: " Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit? 25 Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis ". 26 Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David. 27 Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. 28 Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: " Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner; 29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane ". 30 Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. 31 Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: " Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ". Porro rex David sequebatur feretrum. 32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. 33 Plangensque rex et lugens Abner ait: " Numquid, ut mori solent insensati, mori debuit Abner? 34 Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti ". Congeminansque omnis populus flevit super eum. 35 Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam ". 36 Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi. 37 Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. 38 Dixit quoque rex ad servos suos: " Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? 39 Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam ".
4 1 Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. 2 Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin. 3 Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc. 4 Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal. 5 Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. 6 Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt. 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam Arabae tota nocte. 8 Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: " Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius ".
9 Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: " Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 10 quoniam eum, qui annuntiaverat mihi et dixerat: "Mortuus est Saul", qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi in Siceleg, cui oportebat me dare mercedem pro nuntio; 11 quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectum suum, non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra? ". 12 Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.
5 1 Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicentes: " Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: "Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel" ". 3 Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. 4 Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit: 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
6 Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: "Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi ", significantes: " Non ingredietur David huc ". 7 Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. 8 Dixerat enim David in die illa: " Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David ". Idcirco dicitur in proverbio: " Caecus et claudus non intrabunt in domum ". 9 Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
10 Et ibat proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo.
11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David.
12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel.
13 Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. 14 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Iebahar et Elisua et Napheg 16 et Iaphia et Elisama et Eliada et Eliphalet.
17 Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium; 18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 19 Et consuluit David Dominum dicens: " Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea? ". Et dixit Dominus ad David: "Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua ". 20 Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: "Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae ". Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. 21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius. 22 Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim. 23 Consuluit autem David Dominum, qui respondit: " Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium 24 et, cum audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim ". 25 Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer.
6 1 Congregavit autem rursum Da vid omnes electos ex Israel triginta milia. 2 Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. 3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: 4 Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio praecedebat eam. 5 David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. 7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. 8 Contristatus autem est David, eo quod diruptionem dirupisset Dominus in Ozam; et vocatum est nomen loci illius Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in diem hanc. 9 Et extimuit David Dominum in die illa dicens: " Quomodo ingredietur ad me arca Domini? ". 10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. 11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius.
12 Nuntiatumque est regi David: " Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei ". Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. 13 Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum, 14 et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo. 15 Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. 16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. 17 Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. 18 Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. 19 Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam.
20 Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David ait: " Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de scurris! ". 21 Dixitque David ad Michol: " Ante Dominum salto. Benedictus Dominus, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitueret me ducem super populum Domini, super Israel! 22 Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo ". 23 Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae.
7 1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam: " Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ". 3 Dixitque Nathan ad regem: " Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est ".
4 Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: 5 " Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? 6 Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio. 7 Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? 8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, 9 et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius 11 et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius. 13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua; 16 et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ". 17 Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David.
18 Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: " Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus! 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. 21 Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo. 22 Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris. 23 Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum? 24 Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum. 25 Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! 26 Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: "Dominus exercituum est Deus super Israel". Et domus servi tui David erit stabilita coram te, 27 quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: "Domum aedificabo tibi". Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. 28 Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona haec, 29 dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum ".
8 1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. 2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo. 3 Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten. 4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus. 5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum; 6 et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. 7 Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; 8 et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 10 et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea, 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: 12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba. 13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. 14 Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
15 Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. 16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, 17 et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. 18 Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
9 1 Et dixit David: " Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? ". 2 Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: " Tune es Siba? ". Et ille respondit: " Ego sum, servus tuus ". 3 Et ait rex: " Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? ". Dixitque Siba regi: " Superest filius Ionathan, debilis pedibus ". 4 " Ubi, inquit, est? ". Et Siba ad regem: " Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar ". 5 Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. 6 Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: " Meribbaal ". Qui respondit: " Adsum servus tuus ". 7 Et ait ei David: "Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper ". 8 Qui adorans eum dixit: " Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? ".
9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: " Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. 10 Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam ". Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. 11 Dixitque Siba ad regem: " Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus ". Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. 12 Habebat autem Meribbaal filium parvulum nomine Micha; omnes vero, qui habitabant in domo Sibae, serviebant Meribbaal. 13 Porro Meribbaal habitabat in Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede.
10 1 Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius eius pro eo. 2 Dixitque David: " Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam ". Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: " Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores; et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David servos suos ad te? ". 4 Tulit itaque Hanon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos. 5 Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum - erant enim viri confusi turpiter valde - et mandavit eis David: " Manete Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini ".
6 Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David, miserunt et conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum. 7 Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. 8 Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae; Syri autem Soba et Rohob et viri Tob et Maacha seorsum erant in campo. 9 Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros; 10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon. 11 Et ait Ioab: " Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. 12 Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et civitatibus Dei nostri; Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo ". 13 Iniit itaque Ioab et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui fugerunt a facie eius. 14 Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Ierusalem.
15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter. 16 Misitque Adadezer et eduxit Syros, qui erant trans fluvium, et venerunt in Elam; Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum. 17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. 18 Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia peditum et Sobach principem militiae percussit, qui ibi mortuus est. 19 Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adadezer, se victos esse ab Israel, fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis. Timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.
2Samuel (NV) 1